Philippus Opuntius
Philippus Opuntius (Graece: Φίλιππος ὁ Όπούντιος) fuit philosophus Graeciae antiquae saeculi quarti a.C.n.. Fontium pars eum Opuntium, alii ex Medma oriundum dicunt, quare alteram urbem natalem, alteram sedem fuisse conicitur.
Praeter opera philosophica etiam scripta de astronomia, meteorologia et mathematica conscripsit, quorum autem nihil nisi fragmenta servata sunt. Discipulus Platonis et socius illustris Academiae a Platone Athenis conditae fuit. Verisimiliter est etiam auctor dialogi nomine Epinomis, qui per errorem Platoni ascriptus est.
Fontes, editiones, versiones
recensere- François Lasserre: De Léodamas de Thasos à Philippe d’Oponte. Témoignages et fragments. Neapoli 1987, ISBN 88-7088-136-9, p. 157–188 (textus Graeci), 367–393 (versio Francica), 593–659 (commentarius).
- Leonardo Tarán (Ed.): Academica: Plato, Philip of Opus, and the Pseudo-Platonic Epinomis. American Philosophical Society, Philadelphiae 1975, ISBN 0-87169-107-8 (Editio critica operis Pseudoplatonici nomine Epinomis commentario addito).
Bibliographia
recensere- John Dillon: The Heirs of Plato. A Study of the Old Academy (347–274 BC). Clarendon Press, Oxoniae 2003, ISBN 0-19-927946-2, p. 179–197.
- Hans Krämer: Philippos aus Opús und die ‘Epinomis’. In: Grundriss der Geschichte der Philosophie, Die Philosophie der Antike, Vol. 3: Ältere Akademie – Aristoteles – Peripatos, ed. Hellmut Flashar, 2. ed., Schwabe, Basilaeae 2004, ISBN 3-7965-1998-9, p. 81–93, 153–156.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |