Aperire sectionem principem

Situs Locridis OpuntisqueRecensere

Locris divisa erat in duas partes a montibus Parnasso et Callidromo separatas: Locris Opuntia vel orientalis ad Euboeam vergens, cuius urbs praecipua fuit Opus, et Locris Ozolia vel occidentalis ad Sinum Corinthium sita, cuius urbes praecipuae fuerunt Amphissa et Naupactus.

Accuratus Opuntis urbis situs adhuc disputatur; prope sinum urbis Atalantae sita erat, sive a meridie Cyparissae hodiernae, sive prope Atalantam. Opunti, quae quidem non in litore iacebat, erat portus nomine Cyno.

Mythologia et historiaRecensere

Opus in mythologia Graeca patria Patrocli et arx regia Aiacis minoris est; iam ab Homero ter memoratur[1].

Diu imperio Atheniensium recta bello Peloponnesiaco se partibus Lacedaemoniorum adiunxit; postea domini saepe mutaverunt, donec sub dicionem Imperii Romani venit. Anno 426 a.C.n. Opus terrae motu deleta est. Anno 208 a.C.n. Attalus I rex Pergamenus urbem spoliavit. Anno 106 a.C.n. denuo terrae motu vexata est. Antiquitate posteriore Opus fuit sedes episcopalis. Saeculo decimo dioecesis non iam exstabat, cum urbs verisimilter nono saeculo ab incolis relicta esset, qui Atalantae sedes collocaverunt.

Homines notiRecensere

FontesRecensere

BibliographiaRecensere

  • John M. Fossey: The Ancient Topography of Opountian Lokris. Gieben, Amstelodami 1990

NotaeRecensere

  1. Ilias 2,531; 18,326; 23,85