Petrus Antonius Véron
Petrus Antonius Véron (1736–1770) fuit astronomus et mathematicus Francicus, discipulus Hieronymi Lalande astronomi et scriptoris[1] in Collegio Regali.[2] Véron celeberrime magnitudinem Oceani Pacifici computavit; qui et Philibertus Commerson erant inter principales scientiae peritos qui Ludovicum Antonium de Bougainville per eius navigationem explorationis comitati sunt.[3] Quodam morbo Timoriae anno 1770 mortem obiit.
Exploratio Oceani Pacifici
recensereVéron per circumnavigationem Praefecti Bougainville annis 1766–1769 erat astronomus, in navibus La Boudeuse et L'Étoile vehens, sed navigationes in aliis navibus iam fecerat. Defectio solis[4] et nova technologia eum sinit longitudinem veram prope Portum Praslin in australi Novae Hiberniae parte die 13 Iulii 1768 decernere.[5] Hoc fuit factum maximi momenti, quia, longitudine ad Fretum Magellanicum ante computata,[6] ei latitudinis Oceani Pacifici subtiliter probandi facultatem fecit.
Memoria
recensereMontes Verron in Papua Nova Guinea, una ex principalibus Novae Hiberniae proprietatibus montanis, ex eo appellatur.[7]
Notae
recensere- ↑ Hieronymus Lalande, apud astro-history.hautefort.com.
- ↑ Seymour Chapin, The Men from Across La Manche: French Voyages, 1660–1790.
- ↑ "Louis-Antoine de Bougainville," apud www.nationalgeographic.de.
- ↑ Thomas Suárez, Early mapping of the Pacific: The Epic Story of Seafarers, Adventurers and Cartographers Who Mapped the Earth's Greatest Ocean (Periplus Editions, 2004), ISBN 978-0-7946-0092-1.
- ↑ Mémoires de l'Acadêmie des sciences de l'Institut de France (Lutetiae: Institut national des sciences et arts, 1789).
- ↑ Olivier Chapuis, À la Mer comme au Ciel; Beautemps-Beaupré et la naissance de l'hydrographie moderne (1700–1850) (Lutetiae: Presses de l'Université de Paris-Sorbonne, 1999), ISBN 978-2-84050-157-2.
- ↑ "History - NI mountains tell a tale," apud www.postcourier.com.