Data sideris Persei
Nomen Perseus
Genetivus Persei
Abbreviatio Per
Situs in linea aequinoctiali caeli
Ascensio recta 1 h 25 min ad 4 h 45 min
Declinatio +31° ad +59°
Area 651 gradus quadrati
Videri potest inter -35° et +90°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
5
Stella lucidissima,
Magnitudo
Mirphac (α Persei),
1.79m
Meteorum amnes Perseidae (mense Sextili), Septembris Perseidae
Constellationes vicinae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Cassiopeia
Andromeda
Triangulum
Aries
Taurus
Auriga


Perseus[1] est constellatio quae in partibus septentrionalibus paene toto anno videri possit. Via lactis per hanc constellationem ducens vix videri potest propter pulveris nubes.

Una ex lucidiorum stellarum Persei Algol stella variablis est. Iam in mediaevalibus temporibus Arabes Astronomi invenere stellam periodice obscuriorem fieri. Algol nomen de verbo Arabico al Ghul derivatum 'diaboli stella' significat. Algol est stella triplex, cuius principalis a duobus satellitibus obscurioribus circumvenitur quarum una periodice inter stellam principalem et Terram versans lucem eius obscurat. Huiusmodi stellae "stellae tegendo variabiles" vocantur. Algol oculus Medusae esse dicitur.

Mythologia

recensere

In Mythologia Graeca, Perseus fuit Iovis et Danaae filius, qui gorgonem Medusam mortiferam vicit, cuius obtutu omne animal in saxum mutatum erat, caput ei praecidens. Etiam Andromedam servavit, quae saxo vincita Ceto sacrificatura erat, quam postea praemium in matrimonium duxit.

Itaque Andromeda parentesque Cepheus et Cassiopeia et Cetus ille monstrum item constellationes prope Perseum in caelo sunt.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Persei.
Stella Nomen Magnitudo
α Per Mirphac, … 1.79m
β Per Algol 2.1m–3,4m
ζ Per Mencib 4.0m
Xi Per Menchib 4.0m
η Per Miram 3.9m
κ Per Misam 4.1m
ο Per Atic 3.8m
ρ Per Gorgonea Tertia var 3.2m–4.1m

Amnes meteorum

recensere

Amnis meteorum Perseidarum e Perseo constellatione venire videtur circum diem 13 Augusti uniuscuiusque anni, etiam in mense Septembri amnis minor exstat, nempe Septembris Perseidae.

  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Nexus externi

recensere
Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul