Penthesilea (Graece: Πενθεσίλεια, Penthesíleia) fuit una ex ultimis reginis Amazonum in mythologia Graeca. Ob caedem non voluntariam sororis Hippolytae impura habebatur et a patria fugere coacta est. Troianis in bello adversus Graecos succurrisse dicebatur et postquam multos fortes bellatores ipsa cecidit manu Achillis perisse. Quae non in Iliade narrabantur sed apud poetas qui continuationem Homero cecinerunt. Longissime de Penthesilea scripsit Quintus Smyrnaeus in carmine epico. Si Quinto credimus, postquam iam mortuae galeam ademit pulchritudine vultus commotum Achillem facti paenituit. Certe post Penthesileam Amazonum natio ita emarcuisse dicebatur ut mox ne fuisse quidem credideris.

Penthesilea (1862), a Gabriel-Vital Dubray.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Penthesileam spectant.