Pecorinus Romanus (Italiane Pecorino Romano) dicitur caseus quidam durus, salsus, Italicus, radendi et obterendi aptus, qui ex ovino fit lacte (unde sane nomen "pecorinus"). Cum "Romanus" esse dicitur, quoniam praecepta antiqua esse et Romana habentur, hodie maxime in Sardinia fit, praesertim in urbe Gavoi.

Caseus Pecorino Romano cum vino

Pecorinus Romanus saepissime in fercula "pastarum" adhibetur, sicut caseus notissimus Parmensis Regianus seu Parmensis. Quoniam sapore magno, acere, salso est Itali solent eo uti in iuribus valde sapidis, praesertim in ferculis Romanis, e.c. "Pinnae Amatricianae." Potest autem in quolibet cibo Italico inveniri, nisi in bellariis. Optime possumus etiam moretum Vergilianum ex pecorino Romano recreare.

Alius est Pecorinus Romanus, alii sunt casei qui etiam "pecorini" nominantur, e.g. Pecorino Toscano, Pecorino Sardo, Pecorino Siciliano. Hi casei, cum non sint tam salsi, vel soli vel panibus infarcti edi solent.

Hodie caseus durus pecorinum Romanum imitans in civitate Visconsinia a societate Belgioioso Cheese confectus, quinque menses reservatus, sub nomine Romano in Civitatibus Foederatis venundatur.

Appellatio Originis Protecta

recensere

Caseus sub nomine Pecorino Romano in civitatibus Europaeis venundatus debet in regionibus delimitatis Italiae et in modis definitis fieri; ab anno 1996 appellationem in Europa protectam habet.

Nexus externi

recensere