Paulus Schilling
Baro Paulus Leonis filius Schilling (Russice Павел Львович Шиллинг, tr. Pavel L'vovič Šilling; Theodisce Paul Ludwig Schilling von Cannstatt; natus Revaliae 16 Aprilis 1786, mortuus Petropoli 6 Augusti 1837) fuit electrotechnicus, diplomaticus, et orientalista Russicus (gente Theodiscus), socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ex anno 1828. Inventis in telegraphia electrica innotuit. Quod miliardum historiae telecommunicationis putatur hodie a IEEE.
Obitus: 25 Iulii 1837; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Paul Ludwig Schilling von Cannstatt, Павел Львович Шиллинг
Familia
Memoria
Vita et opera
recenserePaulus Schilling, in schola militari educatus, annis ab 1803 ad annum 1812 Monaci in missione diplomatica Imperii Russici favebat operi. Ab anno 1812 arte electrica studens, eodem anno minam navalem cum auxilio vis electricae displosam construit et Petropoli in Neva examinavit. Tempore Belli Patrii Schilling in pugnis participavit. Post bellum illud autem munus in ministerio rerum extranearum obtinuit, ubi anno 1816 primam lithographiam civilem in Russia condidit. Praeterea, linguis et historiae populorum Asiae studebat. Fine anni 1828 socius Academiae Scientiarum Petropolitanae ut orientalista electus, annis ab 1830 ad 1832 in expeditione scientifica ad Siberiam Orientalem participavit. Anno 1832 Petropoli telegraphum electromagneticum primum statuit. Anno 1837 proiectum lineae telegraphi electromagnetici, inter Peterhofium et Cronstadium sub aqua ponendae, elaboravit (quod tamen non perfectum est, mortis inventoris causa).
Asteroides 7450 Shilling in eius honorem nominatus est.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • |