Parsi[1] (Persice پارسیان Pārsiān 'Persici') sunt ethnoreligiosus subcontinentis Indicae grex hominum, quorum religio est Zoroastrismus. Eorum maiores e terris Iranicis ad hanc regionem migraverunt post saeculum septimum, cum Musulmani Iraniam vincerent. Primi enim sunt e duobus gregibus magnis qui sic excesserunt, quorum alius fuit Irani, qui ad subcontinentem migrabant aliquot saecula postquam domus Qajar? potestatem in Persia arripuerat. Secundum Qissa-i Sanjan, epicum Zoroastrium, Parsi e regno Sassanidarum lapso ad Guzaratam inter saecula octavum et decimum iam profiscebantur, asylum petentes, e periculis persecutionis aevo primarum victoriarum Musulmanicarum evadentes.[2][3][4][5][6][7][8]

Domina Persica. Pictura a Mahadev V. Dhurandhar circa annum 1928 facta.
Commune Zoroastrianismi signum.
Parsi in India circa 1870.
Fridericus Mercury, cantor Queen gregis rockici Portu Novo in Connecticuta mense Novembri anni 1977 canit.
Jamsetji Tata, Tata Group societatis mercatoriae conditor.
Pictura hominum diem nuptialem celebrandorum, 1948.
Navjote, caerimonia Parsorum per quam iuvenis in cultum Zoroastrium rite cooptatur.
Distributio geographica Parsorum antiquorum et hodiernorum in India et Pakistania.[9]

Tempore Persiae a Musulmanis nuper devictae, pervulgata regionis religio erat Zoroastrismus, cultus Iraniae proprius, qui religioni publicae regni Sassanidarum proderat. Aliquot personae magni momenti, sicut Babak Khorramdin, contra exercitus caliphatus Rasidun? posteriorumque caliphatuum Musulmanicorum paene ducentos annos rebellabant,[10] cum alii eorum identitates religiosas conservare volebant, ex Irania ad Indiam eodem tempore effugientes.[11]

Secundum censum Indiae anni 2011, erant in India 57 264 Parsi.[12][13]

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Hodivala 1920: 88.
  3. Boyce 2001: 148.
  4. Lambton 1981: 205.
  5. Nigosian 1993: 42.
  6. Khanbaghi 2006: 17.
  7. Jackson 1906: 27.
  8. Bleeker et Widengren 1971: 212.
  9. ""Like sugar in milk": reconstructing the genetic history of the Parsi population.". Genome Biology 18 (1): 110. 2017 .
  10. Akram, A. I.; al-Mehri, A. B. (1 Ianuaryy 2009). The Muslim Conquest of Persia. Maktabah Publications. ISBN 9780954866532 .
  11. PARSI COMMUNITIES i. EARLY HISTORY – Encyclopaedia Iranica. Iranicaonline.org (2008-07-20). Accessum 28 Iulii 2013.
  12. "Where we belong: The fight of Parsi women in interfaith marriages". 24 Octobris 2017 .
  13. "Parsi population dips by 22 per cent between 2001-2011: study". 25 Iulii 2016 .

Bibliographia

recensere

Bibliographia addita

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Parsi spectant.