Paradoxum Israeliticum
Paradoxum Israeliticum[1] est epidemiologicum paradoxum in Israel conspectum, quod Iudaei Israelitae complurimos casus morbi arterialis coronariani habent, haud congruentes cum diaeta adipibus saturatis fere carenti, quam consuetudine adoptaverunt. Huius morbi casus ingravescerunt in annos, praeter omnium consensum, quo creditur amplam illarum adipum consumptionem signum esse periculi cardiovascularis. Hoc paradoxum sic stabilitur: si coniectura de adipibus saturatis ad hunc morbum attinentibus firma est, Israel minorem huius morbi proportionem habere debet quam illa, quae in aliis civitatibus reperitur, ubi eiusdem generis adipum consumptio per capita nimio pondere patet. Relinquitur ergo aliquod factoriale inveniendum, quo causa morbi arterialis coronariani explicari possit. Factoriale hoc ignotum censemus proculdubio insertum esse in aliqua causa multiplici: itaque opus est id invenire, ut hic morbus efficienter vitari possit.
Tentamen paradoxum evanescendi: Quotiescumque huius populi invecticias olei soiae quantitates per capita aestimentur, Israelitae revera inter magnos huius olei invectores locum habere videntur. Oleum soiae nullo dubio usitatissimum est in Israel. Cum in omnibus cibariorum fabricis, tum in plerisque prandinis, fere omnino utitur oleo soiae, quod scitur opulentum esse acidis crassis omega six (ω.6), pauper autem acidis crassis omega tres (ω.3). Ex paradigmate uigenti, pinguia multiinsaturata, oleis vegetabilibus inhaerentia, salutaria essent Iudaeis Israelitis, et eorundem oleorum usu omnes morbi arterialis coronariani casus imminuerentur. Alioqui, cives Israelitae non Iudaei cancrum, diabetem, et morbum arterialem coronarianum minus patiuntur, quam cives Iudaei. Non Iudaei vero plus olivi, quam olei soiae consumunt, et scitur olivum acidorum ω.6 paululum habere. Nimia autem consumptio adipum ω.6, ut fieri solet in hodiernis societatibus, aequilibrium organicum in ratis ω.6 et ω.3 portionibus evertere potest. Propter hoc dislibramentum, accidit ut nuntii chimici inflammatorii, vigintanicorum via excitati, copiose exoriantur, et hoc modo organismus humanus in diuturnam inflammationem transire cogitur. En illud ipsum, quod cancer, diabetes, et morbus arterialis coronarianus communiter habent: inflammatio chronica. Itaque pinguia ω.6 ut signa periculi agnoscuntur, et morbo arteriali coronariano aliisque infirmitatibus prorsum connecti possunt. Nobis ergo meminisse oportet, si quoddam pingue, etiam multiinsaturatum, cibariis adiungimus, non omnia eiusdem generis pinguia salutaria esse: inde enitamur, quoad possibile est, ut diaetam potissime ω.3 copiosam constituamus.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Allport, Susan. The Queen of Fats: Why Omega-3s Were Removed from The Western Diet and What We Can Do to Replace Them. Berkeleiae: University of California Press; 2006.
- Patterson, Elaine, Rebecca Wall, Gerald F. Fitzgerald, Reynolds Paul Ross, Catherine S. Stanton. Health Implications of High Dietary Omega-6 Polyunsaturated Fatty Acids. Journal of Nutrition and Metabolism. Article ID 539426. 2012; 16 pp.
- Teicholz, Nona. The Big Fat Surprise: Why Butter, Meat and Cheese Belong in a Healthy Diet. Novi Eboraci: Simon and Schuster; 2014.
- Yam, Daniel, Abraham Eliraz, et Elliot Berry. Diet and Disease — The Israeli Paradox: Possible Dangers of a High Omega-6 Polyunsaturated Fatty Acid Diet. Israel Journal of Medical Sciences. 1996; 32(11):1134–1143.