Palatium Magni Magistri (Rhodus)

Palatium Magnis Magistri Rhodi (Neograece: Παλάτι του Μεγάλου Μαγίστρου) saeculo quarto decimo sedes Magni Magistri ordinis Hospitalis in urbe Rhodo in insula homonyma erectum est. Rhodo anno 1522 ab Ottomanis capta carcer atque horreum pulveris pyrii adhibitum est.

Palatium Magni Magistri Rhodi
Principalis palatii porta
Aspectus areae internae

Telis anno 1856 displosis graviter deletum, sed annis imperii Italiani usque ad annum 1940 denuo aedificatum et amplificatum est. Quod his diebus a quibusdam carpitur, cum haec opera rationes Fascismi sequeretur. Pars mediaevalis relicta est aditus cum ingentibus turribus. Novum palatium ad sedem regum Italiae et postea Beniti Mussolini designatum erat, qui autem palatio numquam usi sunt.

Hodie locum praebet Museo Archaeologico Rhodi.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Palatium Magni Magistri Rhodi spectant.