Ordo Hermeticus Aurorae Aureae (Anglice Hermetic Order of the Golden Dawn), vel usitatius Aurora Aurea (Golden Dawn), fuit organizatio studio et usui rerum occultarum, metaphysicae, mysticae et actionum paranormalium saeculis undevicensimo exeunte et vicensimo ineunte dicata. Societas, ordo magicus appellatus, in Magna Britannia viguit, ubi in theurgia et evolutione spirituali versatus est. Multae rituum et magiae notiones hodiernae quae in mediis traditionibus huius temporis stant, sicut Wicca[1][2] et Thelema, ab Aurora Aureae motae sunt, et occultismo Occidentali saeculi vicensimi maxime prodest.[3][4]

Rosea crux Aurorae Aureae.

Tres conditores—Gulielmus Robertus Woodman, Gulielmus Wynn Westcott, Samuel Liddell MacGregor Mathers—fuerunt Francomurarii et sodales Societatis Rosicrucianae in Anglia.[5] Westcott prima vis urgens fuisse videtur quae Auroram Auream instituit.

Formula Aurorae Aureae in hierarchia et initiatione ut in lobiis massonicis condita est; mulieres autem aeque quam viri ascitae sunt. Ordo Aurorae Aureae fuit solum primus ex tribus ordinibus, quamquam omnes saepe una appellantur Aurora Aurea. Primus ordo philosophiam esotericam docuit in qabalah hermetico et evolutione personali conditam per studium et conscientiam quattuor elementorum classicorum, cum fundamentis astrologiae, divinationis tarotensis, et geomantiae. Ordo secundus, vel interior, Rosae Rubeae et Aureae Crucis appellatus, magiam propriam docuit, inter quam inspectio, proiectio astralis, et alchemia. Ordo tertius in Principes Secreti consistit, quae, peritissimi dicti, agitationes ordinum inferiorum per communicationem incorporealem cum principibus ordinis secundi direxerunt.

Abscedentia historica recensere

Inter res quae valent apud notiones et opera Aurorae Aureae sunt mysticismus Christianus, qabalah, hermeticismus, religio Aegyptica Antiqua, theurgia, ordo massonicus, alchemia, theosophia, astrologia, Eliphas Levi, Papus, Ioannes Dee et Eduardus Kelly, magia Enochiana, grammaticae Renascentiae, et Anna Kingsford et Fridericus Hockley.

Sodales noti recensere

A–M recensere

N–Z recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Ithell Colquhoun, The Sword of Wisdom: MacGregor Mathers and the Golden Dawn. (Novi Eboraci: G.P. Putnam's Sons, 1975).
  2. Julia Phillips, (1991) History of Wicca in England: 1939 - present day, contio in conventu Wiccano, Canberrae, 1991.
  3. Phillip Jenkins, Mystics and Messiahs: Cults and New Religions in American History (2000), 74. "Also in the 1880s, the tradition of ritual magic was revived in London by a group of Masonic adepts, who formed the Order of the Golden Dawn, which would prove an incalculable influence on the whole subsequent history of occultism."
  4. Richard Smoley, Hidden Wisdom: A Guide to the Western Inner Traditions (Quest Books, 1999), 102-103. "Founded in 1888, the Golden Dawn lasted a mere twelve years before it was shattered by personal conflicts. At its height it probably had no more than a hundred members. Yet its influence on magic and esoteric thought in the English-speaking world would be hard to overestimate."
  5. Regardie 1993:10.
  6. Regardie 1982:16.
  7. Colquhoun 1975:148–149.
  8. 8.0 8.1 8.2 Regardie 1982:ix.
  9. Moyle, Franny (2011). Constance: The Tragic and Scandalous Life of Mrs Oscar Wilde. Hachette UK. p. 118. ISBN 9781848544611 .

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere