Aperire sectionem principem

Oratio de hominis dignitate est liber philosophicus Ioanne Pico Mirandula anno 1486 publicatus, quod saepe "Manifestum Renascentiae" putatur.

Liber dignitate hominis et liberum arbitrium apud philosophias Greacae, Hebraei Arabicae ac de philosophia religiosa tractat more Neoplatonismi et Hermestista.

SententiaeRecensere

"Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis [a]evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae dicunt) mundi copulam, immo hymeneum, ab angelis, teste Davide, paulo deminutum." Sectio 2, 3
"Est apud Arabes, in Averroe firmum et inconcursum, in Avempace, in Alpharabio grave et meditatum, in Avicenna divinum atque Platonicum." Sectio 31, 199
"Est apud Graecos in universum quidem nitida, in primis et casta philosophia; apud Simplicium locuplex et copiosa, apud Themistium elegans et compendaria, apud Alexandrum constans et docta, apud Theophrastum gravite elaorata, apud Ammonium enodis et gratiosa." Sectio 31, 200
Et si ad Platonicos te converteris, ut paucos percenseam, in Porphirio rerum copia et multiiuga religione delectaberis, in Iamblico secretiorem philosophiam et barbarorum mysteria veneraberis, in Plotino privum quicquam non est quod admireris, qui se undique pr[a]ebet admirandum, quem de divinis divine, de humanis longue supra hominem docta sermonis obliquitate loquentem, sudantes Platonici vix intelligunt. Sectio 31, 201

Nexus externiRecensere