Themistius (Graece: Θεμίστιος), natus circa annum 317, mortuus post annum 388) orator, philosophus atque vir publicus clarus Romanus fuit.

Vita recensere

Origo et Iuventus recensere

Iam avus eius ignoti nominis philosophus erat et in aula Diocletiani imperatoris vixit. Themistius circa annum 317 in fundo patris Eugenii, qui philosophus Neoplatonicus erat, in Paphlagonia natus est. Complures fratres habebat. Eugenius apud Iamblichum philosophiam didicerat atque etiam filium Themistium philosophiae doctrina erudiri curavit. Plerumque lingua Graeca utebatur, Latinam numquam eadem arte didicit.

Familia et munus recensere

Post annum 340 Themistius filiam philosophi uxorem duxit primam et novem liberos ex ea habuit, inter quos et Themistius fuit, qui a Libanio oratore institutus est, sed iam anno 357 mortuus est. Eodem tempore etiam ipse docere coepit. Scholam philosophiae Constantinopolis rexit et ad docendum paraphrases Aristotelis philosophi composuit. Ante annum 359 uxor mortua est et secundam duxit, e Phrygia nata.

Vita publica recensere

Flavius Saturninus dux militum Themistium Constantio II imperatori proposuit. Anno 350 vel 351 orationem primam "de philanthropia imperatoris" habuit. Anno 355 in senatum Constantinopolis acceptus est et oratione secunda Constantio gratias egit. Anno 357 a senatu Romam missus est, ut imperatorem, qui tum in urbe versabatur, laudaret et ei coronam auream daret. Deinde Themistius quasi princeps senatus fuit et annis 357 - 359 etiam ultimus proconsul Constantinopolis factus est. Posthac praefectus urbi vel proconsul novum caput Romanum administravit atque senatores urbis orientis iussu imperatoris nominavit[1]. Eodem anno ad mensam imperialem vocatus est. Iulianus imperator eum epistulam longam vel anno 356 vel 360 scriptam dedit. Quamquam et Iulianus et Themistius religioni pristinae Romanae favebant, tamen controversiae philosophicae inter eos fuerunt et Themistius officia hoc tempore non suscepit. Iuliano mortuo anno 364 orationem (V) habuit ad consulatum Ioviani imperatoris et filii eius Varroniani filii infantis praedicandum. Praecipue laudavit tolerantiam novi Augusti atque ita et Iuliani severitatem castigavit. Eodem anno et Ioviano mortuo oratione (VI) de imperatoribus novis Valentiniano et Valente divisionis imperii inter fratres causas attulit et eos laudavit. Etiam tutor ac magister Valentiniani Galatis, filii Valantis, se proposuit. Qui autem infans mortuus est. Postquam Procopii usurpatoris motus contra Valentem suppressus est, Themistius anno 366 vel 367 oratione (VII) clementiam imperatoris laudavit, qui autem acerrime contra amicos Procopii egerat: Iussu Valentis Themistius indicavit finem persecutionis adesse. Annis 369 et 374 orationibus Quinquenalia et Decennalia Valentis praedicabat. Anno 376 a Valente ad Gratianum Augustum filium Valentiniani I, qui anno 375 mortuus erat, missus est, ut de imperatorum conventu ageret. Tum, quamquam ipse deis Romanis favebat, Valentem petebat, ne hic, qui ipse Arianus fuit, Christianos Nicaeanos persequeretur. Etiam post Proelium Hadrianopolitanum et mortem Valentis anno 378 amicus novi imperatoris Theodosii I factus est, cum is Christianus multa contra religionem pristinam susciperet, et eum diversis orationibus pradicabat. Anno 383 Themistius aliquot menses magistratum praefecti urbi Constantinopoli administravit, sed mox a magistratu se abdicavit. Paulo post annum 388 mortuus est.

Opera recensere

Orationes recensere

Omnino XXXIII orationes Themistii exstant, quorum primae XIX de re publica habitae sunt et Graece λόγοι πολιτικοι vocantur:

  • Oratio I "De philanthropia imperatoris" Constantii II (anno 350/351 in Ancyra habita)
  • Oratio II "Ut imperator maxime philosophus sit" (anno 355 in senatu Constantinopilis habita)
  • Oratio III Laudatio imperatoris Constantii II (mense Aprili vel Maii Romae habita)
  • Oratio IV inter celebrationem Constantii habita (anno 357 aut 358)
  • Oratio V de consulatu Ioviani imperatoris et Flavii Varroniani filii (die 1 Ianuarii 364 in Ancyra habita).
  • Oratio VI "De Philadelphia vel Philanthropia", qua divisio imperii inter Valentem et Valentinianus I praedicata est (anno 364 Constantinopolis ante senatum et Valentem imperatorem habita).
  • Oratio VII "De iis, qui rebus adversis ceciderunt" de poenis contra sectatores Procopii imperatoris finiendo (anno 365 aut 366 Constantinopolis habita)
  • Oratio VIII De bello Gothico coram Valente imperatore (anno 368 aut 369 Marcianopolis inter Quinquenalia Valentis habita).
  • Oratio IX De consulatu Valentiniani Galatis, filii parvi Valentis (die 1 Ianuarii 369 habita).
  • Oratio X "De pace", postquam de pace cum Gothis conventum est (anno 369 vel 370 in senatu Constantinopolis coram Valente imperatore habita).
  • Oratio XI "De orationibus, quae decent ante imperatorem haberi" (anno 373 aut 374 inter Decennalia Valentis Antiochiae habita).
  • Oratio XII "Ad Valentem imperatorem de religionibus" circa annum 1500 fabricata est[2].
  • Oratio XIII "De amore et pulchritudine regia" (aestate anni 376 ad Gratianum imperatorem et Senatum Romanum habita).
  • Oratio XIV "Legationis oratio ad Theodosium I imperatorem (aestate anni 379 habita).
  • Oratio XV "Quae virtus regi aptissima est?" (mense Ianuario 381 ad Theodosium imperatorem habita).
  • Oratio XVI qua gratias Theodosio egit pro pace et pro consulatu Saturnini (die 1 Ianuarii 383 habita).
  • Oratio XVII qua Themistius Theodosio gratias egit pro praefectura urbis Constantinopolis (autumno 384 in senatu habita).
  • Oratio XVIII Laus Theodosii I imperatoris (anno 385/386) habita).
  • Oratio XIX De Clementia Theodosii (anno 384 habita).

Ceterae orationes privatae (Graece: λόγοι ιδιωτικοι) vocantur:

  • Oratio XX Laudatio funebris pro patre suo (autumno 355 habita).
  • Oratio XXI Βασανιστής vel philosophus (anno 355/356 habita).
  • Oratio XXII De amicitia (nescimus, quando habita sit).
  • Oratio XXIII Sophista (fere anno 360 habita).
  • Oratio XXIV Exhortatio incolarum Nicomediae urbis (paulo post annum 340 habita).
  • Oratio XXV Responsum ad eum, qui orationem ex tempore flagitaverat (nescimus, quando habita sit).
  • Oratio XXVI De dicendo aut quomodo philosophus dicere debeat (paulo ante annum 360 habita).
  • Oratio XXVII De necessitudine respectus non loci sed magistri studiorum (nescimus, quando habita sit).
  • Oratio XXVIII Tractatio dicendi (nescimus, quando habita sit).
  • Oratio XXIX Responsum ad eos, qui orationem eius de sophistis incorrecte conceperunt (circa annum 360 habita).
  • Oratio XXX An agros colamus? (circa annum 360 vel paulo post 380 habita).
  • Oratio XXXI De principatu suo senatu (anno 383 - 385 habita).
  • Oratio XXXII Μετριοπαθής (De temperantia cupiditatum) vel de amore liberorum suorum (nescimus, quando habita sit).
  • Oratio XXXIII Sine titulo tradita (circa annum 360 habita).
  • Oratio XXXIV Responsum ad eos, qui eum propter magistratos publicos ineundos castigaverunt (circa annum 384 habita).

Comprehensio Aristotelis recensere

Paraphrases Aristotelis philosophi composuit, quorum tres traditae sunt:

  • Περὶ Ψυχῆς (De Anima)
  • Ἀναλυτικὰ ὕστερα (Analytica posteriora)
  • Φυσικῆς ἀκροάσεως (Physicae Auscultationes)

Aliae autem translatione Hebraica tantum adhuc exstant.

Philosophia recensere

Bibliographia recensere

  • Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 303 - 305

Editiones recensere

  • Orationes
    • Themistii Orationes, ed. W. Dindorf, Lipsiae 1832
    • Themistii Orationes (Vol. I - III), edd. H. Schenkl/G. Downey, Lipsiae 1965 - 1974

Translationes recensere

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. Libanius, Litterae 86
  2. Hartmutus Leppin et Wernherus Portmann, Themistios, Staatsreden, Stuttgardiae 1998, p. VIII - IX
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!