Opus vermiculatum[1] (a verbo Anglico puzzle) est ludus aenigmaticus laminarum quidam patientia egens. Plerumque chartaceum est.

Mundus ex opere vermiculato
Oportet habere patientiam
Tangram - opus vermiculatum vetustissimum
Num nosti Vicipaediae insignia quoque vermiculata esse?!

Agitur de ludo rerum addendarum, movendarum, coadunandarum. Saepissime offeruntur imagines quarum partes parvae permultae ad unum restituendae sunt.

Historia

recensere

Opera vermiculata anno 1766 in Anglia chalcographus et chartarum lusoriarum fabricator Ioannes Spilsbury primo excogitasse videtur.[2] Tum iste vir ingeniosus mappam geographicam Angliae in tabulam ligneam affixit antequam serra rem secundum comitatuum limites divideret. Lusorum fuit mappae geographicae restitutio. Iam Ioanna Maria Leprince de Beaumont scriptrix Francogallica sectores chartaceos in pueris instruendis usa erat.[3] Ioannes Spilsbury opus suum magistris geographiae vendebat, ut disciplinae facile intelligerentur. Eo tempore dentes chartaceis partiunculis afuerunt, quae technica non ante annum 1850 adhibita est. Saeculo XX ineunte fabricatio operum vermiculatorum copiis magnis facta est, unde pretium diminui potuit et dilectio ludi augebatur. Et nostris diebus technica per se vix mutata est; progressio machinarum tamen efficit, ut accuratio in separandis chartis atque colorum claritas crescerent.

Varia genera

recensere

Operum vermiculatorum variae species praebentur, quibus nomina sermone vernaculo haec:

  • AppPuzzle: pro programmaturis applicativis in sophophonis, e.g. cum aenigmatibus verborum
  • Shmuzzle: ex anno 1976, ubi omnes partes unici generis tamen logice adunari possunt
  • Quassel-Puzzle: historiuncula lusorem iuvat in ordine correcto reficiendo
  • Krimipuzzle: historia criminalis solvenda est; imago omnis passum sequentem tradit[4]
  • WASGIJ-Puzzle: ludus palindromice fit[5]
  • Puzzleball: opus finitum pila sive globus fiet, ut Vicipaediae insigne officiale
  • 3D-Puzzle (Puzz3D): res tribus in dimensionibus eveniat
  • Sculpture-Puzzle: res denique velut statua erit
  • Würfelpuzzle (cubi) pro infantibus: imago certa in quadris separata erat, quae in cubi latus affigenda sunt, unde res novae adiungendae concludi possint; cogitatio dimensionalis ita corroboretur
  • Photopuzzle: opus e photographiis (propriis) conficitur, multis in varietatibus[6]
  • WebPuzzle: applicativae programmaturae interretiales ad creanda opera vermiculata invitant[7]
  • Tantrix: tabellae sex angulorum cum lineis multicoloribus viam indicantibus, quo ludo plures homines simul ludere solent

Bibliographia

recensere
  • Geert Bekkering: Spaß und Geduld. Zur Geschichte des Puzzlespiels in Deutschland. Husum 2004, ISBN 978-3-89876-186-4.
  • Erwin Glonnegger: Das Spiele-Buch: Brett- und Legespiele aus aller Welt; Herkunft, Regeln und Geschichte. Drei-Magier-Verlag, Uehlfeld 1999. ISBN 3-9806792-0-9.
  • Anne D. Williams: The Jigsaw Puzzle. Piecing Together a History. Berkley Books, Novi Eboraci 2004, ISBN 0-425-19820-0.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Opera vermiculata spectant.