Ophidiiformes
Ophidiiformes piscium classis Actinopterygiorum sunt ordo qui anguillas praecipue familiarum Ophidiidarum, Carapidarum, et Bythitidarum comprehendit. Ordo etiam varias maris profundi species comprehendit, inter quas Abyssobrotula galatheae, profundissimam notam, in aquis 8370 metra altis in Fossa Portus Divitis inventa. Multae autem species in aqua salsa humili, praecipue prope scopulos curalii, paucaeque in aqua dulci habitant. Plurimae species habitationes tropicas vel subtropicas anteponunt, sed nonnullae ad septentriones usque ad litus Groenlandiae et ad australem usque ad Mare Weddellianum inveniuntur.[1]
Subclassis : Neopterygii
Infraclassis : Teleostei
Superordo : Paracanthopterygii
Ordo : Ophidiiformes
L. S. Berg, 1937
Ophidiiformibus plerumque sunt corpora tenuia et capita parva, squamaeque aut lenes aut nullae. Ei sunt longae pinnae dorsales et pinna analis quae usitate cum pinna caudali coniungitur. Inter gregem sunt species pelagicae, benthicae, atque adeo parasiticae, quamquam omnibus est eadem corporis forma. Nonnullae species sunt viviparae. Magnitudine variantur inter Grammanoidem opisthodontem, tantum quinque centimetra longum, et Lamprogrammum shcherbachevi, duo metra longum.[1] Familiae Ranicipitidae et Euclichthyidae olim in hunc ordinem digerebantur, sed nunc inter Gadiformes ponuntur; praeterea, Ranicipitidae a familia Gadidarum tenetur.
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Jørgen G. Neilsen (1998). J. R. Paxton et W. N. Eschmeyer. ed. Encyclopedia of Fishes. Didacopli: Academic Press. pp. 133–134. ISBN 0-12-547665-5.
Bibliographia
recensere- Nielsen, J. G., D. M. Cohen, D. M. Markle, et C. R. Robins. 1999. Ophidiiform fishes of the world (Order Ophidiiformes): An annotated and illustrated catalogue of pearlfishes, cusk-eels, brotulas and other ophidiiform fishes known to date. FAO.
- Sepkoski, Jack. 2002. A compendium of fossil marine animal genera. Bulletins of American Paleontology 364: 560.
Nexus externi
recensere- "Ophidiiformes" apud FishBase
- "Ophidiiformes". apud Integrated Taxonomic Information System