Nyx (Graece Νύξ, scilicet Latine Nox) et Hemera (Graece Ἡμέρα, scilicet Latine Dies) fuerunt in historia fabulosa Graeca deae primordiales, noctis et diei personificationes.

Nyx secundum Hesiodum

recensere

In Hesiodi Theogonia Nyx e Chao nascitur; liberi eius sunt multi et poeta eos enumerat. Cum Erebo fratre suo Nyx partum Aetheri et Hemerae dedit. In descriptione Tartari Hesiodus Hemeram sororem Noctis et non filiam dicit.

Nyx secundum Homerum

recensere

Homerus in libro Iliadis decimo quarto[1] de Somno deo, filio Nyctis, narrat. Cum Iuno eum iussisset, ut Iovem soporaret, Somnus se iam hoc fecisse memoravit. Tunc Iuppiter eum e caelo in mare praecipitaret, nisi Somnus ad Nyctem matrem suam fugeret; nam Nyctem sacram Iuppiter timebat nec iniuriam ei ferre volebat.

Hemera secundum Hesiodum filia Erebi et Nyctis fuit. Hemera Aetheris fratris sui mulier erat. Carneades apud Ciceronem in libro De Natura Deorum Stoicum quendam citat, qui a Hemera (Die) et Aethere Caelum (Graece Οὐρανόν) genitum esse affirmavit[2].

Nyx et Hemera

recensere

Hemera e Tartaro abit, dum Nyx intrat, et cum Hemera redit, Nyx abit; Hesiodus dicit:

...Νύξ τε καὶ Ἡμέρη ἆσσον ἰοῦσαι
ἀλλήλας προσέειπον ἀμειβόμεναι μέγαν οὐδὸν
χάλκεον· ἡ μὲν ἔσω καταβήσεται, ἡ δὲ θύραζε
ἔρχεται...

(Nyx et Hemera appropinquant et salutant altera alteram, cum praetereunt magnum limen aeneum; et dum prior domum descensura est, altera ex ianua exit[3].)

  1. 257—261.
  2. III 44.
  3. Theogonia, 748—751. Cf. versionem Graevii:
          ...Noxque et Dies prope euntes
          Sese mutuo compellabant, alterno subeuntes magnum limen
          Ferreum. Haec quidem intrat, illa vero foras
          Egreditur...

    (Hesiodi Ascraei quae extant ex recensione J.G. Graevii... Amstelodami 1667, p. 145).


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.