Nymphae et satyri (Rubens)
Nymphae et satyri est tabula a Rubenio saeculo decimo septimo picta, hodie in Museo Pratensi servata.
De fabula eiusque interpretatione (Esteban Bérchez Castaño)
recensereEst silva ubi nymphae, satyri – Romani eos "faunos" dictitabant – et Silenus otium degunt. Vestes per terras iacent, omnes nudi et nudae sunt, neque curis videntur affici. Si diligenter perpendimus, alii humi sedent, quiescunt; alii inter ramos arborum fructus et uvas carpunt; alii poma e terra accipiunt. Nymphae sunt numina silvarum et fluminum, aliquando per metonymiam, quae dicitur, “nympha” aquam significat et repraesentat. Duo sunt genera nympharum in antiquitate: aliae Dianam, venationis et lunae deam, comitabantur, aliae Bacchum, deum vini. Illae virgines erant et tantum cum aliis feminis et deabus tempus agebant, hae vero, bacchantes dico, vinum bibebant, saltabant, instrumentis canebant et commercium venereum cum deis et satyris habebant. Ex eis nymphis ducitur origo vocabuli Hispanici "ninfómana". Satyri sunt bipedes, superiore parte homines, inferiore ferae, caprinis pedibus et in capite cornua. Praeterea satyri lascivi sunt, qua de causa hodie viri qui in morbum lascivum incidunt, ‘satyri’ appellantur. Inter nymphas excellit Daphne, quae quidem Apollinem sprevit,et Callisto, quae in stellas mutata est. Inter satyros numerantur Pan, deus pastorum, et Marsyas, qui in certamine musico ab Apolline profligatus est. Hac in scaena omnes laetantur, neque verba faciunt. Duae nymphae manibus tenent cornu copiae, ut dicebat Ovidius, “pomis et odoro flore repletum”[1]. Prope eas Silenus, praeceptor dei Bacchi, ex antro ubi fortasse habitat exit et ebrius videtur. Hic satyrus parvus cum tigride ludit eique uvas praebet. Scaena locum amoenum depingit: deest vinum, deest ars musica, deest lascivia, nihil otium perturbat. Fortasse omnes ad cenam lautissimam et nocturnam se parant.
Notae
recensere- ↑ Ovidius, Metamorphoses, IX, v. 87
Nexus esterni
recensere- Lustratio XVII: Nymphae et Satyri (Latine)