Novientum

commune Francicum

Novientum[1] (Francogallice Ebersmunster, Germanice Ebersmünster, Alemannice Awerschmínster) est commune Francicum 483 incolarum (anno 2013) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Ad flumen Illa situm est. Nomen Germanicum Ebersmünster a Ebersheimmünster derivatur, id est monasterium (abbatia) Ebersheim, vici vicini. Haec abbatia, manifeste anno 667 a duce Elisatiae Adalrico condita, fuit una ex celebrissimis Elisatiae. Ecclesia abbatialis praesens, generis Baroci, initio saeculi 18 aedificata est.[1]

Novientum: communis tabula

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Jacques Baquol, L'Alsace ancienne et moderne, ou, Dictionnaire topographique, historique et statistique du Haut et du Bas-Rhin, 13e éd. (Strasbourg: Salomon, 1865), p. 123.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Novientum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 48°18′40″N 7°31′26″E • GeoNames • "67116" apud INSEE
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!