Northornon
Northornon (Germanice Nordhorn) est oppidum Germanicus in Saxonia Inferiore situm atque caput Circuli in Comitatu Binethensis. Ad oppidum et vici Bimolten (251 incolae), Bookholt (685), Brandlecht (921), Hesepe (281), Hestrup (295), Hohenkörben (107) atque Klausheide (1.469) pertinent.
Locus: 52°26′0″N 7°4′0″E
Numerus incolarum: 55 619
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereCirca annum 800 Ludgerus episcopus primam ecclesiam oppidi aedificavit, anno 900 Northornon primo in actis descriptum est[1]. Ab anno 1160 Northornon ad comitatum Binethensem pertinuit et usque ad annum 1753 mansit, cum Friedericus Carolus comes Northornon cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Northornon ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Northornon pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat. Anno 1945 Britannici magistratus, qui hanc partem Germaniae occupaverunt, caput circuli Northornon transtulerunt, quod in media parte regionis situm est. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici supra dicti ad Northornon adiuncti sunt. Ab anno 2011 Thomas Berling (SPD) magister civium electus est.
Cives clari
recensere- Maria-Ludovica Dött (*1953), rerum politicarum perita factionis CDU.
Coevorden, ex anno 1963 | |
Montivilliers, ex anno 1963 | |
Reichenbach (Civitas Richenbach), ex anno 1989 | |
Malbork (Castrum Sanctae Mariae), ex anno 1995 | |
Reate, ex anno 2010 |
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Northornon spectant. |