Osterwald est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Osterwald est praeterea pars communis generalis Neuenhaus. Ad commune etiam vici Alte Piccardie et Hohenkörben pertinent.

Wikidata Osterwald
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°32′3″N 7°1′59″E
Numerus incolarum: 1 178
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 33.38 chiliometrum quadratum, 33.43 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Northornon, Wietmarschen

Tabula aut despectus

Osterwald: situs
Osterwald: situs

Historia

recensere

Saeculo 14 Osterwald primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Osterwald pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Osterwald ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Osterwald cum aliis communibus se ad commune generale Neuenhaus coniunxit atque vicos supra dictis ad se adiunxit. Anno 2011 Ioannes Diekjakobs iterum magister civium electus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Osterwald spectant.