Nomenclatura chemica compositorum inorganicorum
Nomenclatura chemica compositorum inorganicorum est modus nominandorum compositorum chemicorum, hoc casū, inorganicorum. Hoc nomenclaturae systema haec composita, organicorum dissimilia, conglobat nominatque. In praesenti accepta sunt tria nomenclaturae systemata seu subsystemata:
- Systema nomenclaturae stoichiometricae seu systematicae,
- Systema nomenclaturae functionalis, classicae seu traditionalis et
- Systema nomenclaturae Stockianae.
Haec tria systemata fere omnia composita inorganica nominant, e quibus nomenclatura traditionalis extensissima est. Habet magnas ramificationes in alternativā physicā evolutione et varias interpretationes munerum basicorum cuiusque elementi ad effectum adducit.
Unio internationalis chemiae purae applicatae (IUPAC) regularum seriem applicabilem nomenclaturae compositorum inorganicorum commendat; quae "Liber Ruber" nuncupantur.[1]
Societatis IUPAC nomenclatura chemiae organicae etiam est. Composita organica ea carbonium seu carboneum continentia sunt, generatim hydrogenio seu hydrogeno, oxygenio, nitrogenio seu azoto, sulphure seu sulphurio, borio seu boro, phosphoro et aliquibus halogeniis vincta. Reliqua composita ut composita inorganica classificantur, apud quorum communia mineralia sunt. Quae secundum regulas ab IUPAC statutas nominantur.
Composita inorganica secundum functionem chemicam quod efficiunt et secundum elementorum chemicorum numerum quod ea formant classificantur, particularibus nomenclaturae regulis cuique acervo. Functio chemica cuiuslibet substantiae pronitas est ad reagendum modo simili aliā praesente. Verbi gratiā, acida composita peculiares chemicas acidae functionis proprietates habent, quia omnia ea hydrogenii ion H+ dans habent; Bases peculiares huius acervi proprietates habent causā iontis OH-1 his in moleculis praesentis et causā receptorum protonum. Praecipuae functiones chemicae sunt: oxida, bases, acida et sales.
Elementorum formula nomenclaturaque
recensereElementa formulam Xn habent, ubi X quodlibet elementum chemicum et n valentia est. Nomenclatura e numerali Graecae originis praefixo et elementi nomine consistit. Numeralia Graecae originis praefixa inferā in tabulā colliguntur:
Graecum praefixum | Atomorum numerus |
---|---|
Mono- | 1 |
Di- | 2 |
Tri- | 3 |
Tetra- | 4 |
Penta- | 5 |
Hexa- | 6 |
Hepta- | 7 |
Octo- | 8 |
Non-, Nona-, Enea- | 9 |
Deca- | 10 |
- Exempla:
- P4: Tetraphosphorus
- O2: Dioxygenium
Composita binaria
recensereComposita cum oxygenio: oxida seu oxydata et peroxida
recensereOxida seu oxydata
recensereCollocatur primum elementi X (quod quodlibet systematis periodici elementum esse potest) symbolum; deinde notatur oxygenii symbolum (O); denique, reciproce mutantur valentiae ambas inter atomos et, si possibile est, simplificantur. Ergo, formula X2On devenit, ubi n impar aut XOm est.
- Exempla:
- Inter N+5 et O-2: N2O5.
- Inter C+4 et O-2: C2O4, quia simplificari potest, CO2 devenit.
Quod ut, si elementi X (in formulā sinistrorsum) subindex 2 sit, oxidum non simplificetur implicat; nihilominus, si subindex 1 sit, oxidum simplificetur.
- Exempla:
- N2 O5 no simplificatur quia elementi N subindex 2 est.
- C O2 simplificatur quia elementi C subindex 2 non est.
Si oxidi formula non simplificatur, elementi X valentia subindice oxygenii indicatur. Attamen, si formula simplificatur, elementi X valentia obtinenda est multiplicando bis oxygenii subindice.
- Exempla:
- N2 O5, quia non simplificatur, elementi N valentia 5 est.
- C O2 quia simplificatur, elementi C valentia 2*2=4 est.
Nomenclatura Stockiana
recensereNominantur substantivo "oxidum" aut "oxydatum" quod elementi X nomen casū genetivo sequitur, collocandā inter parentheses elementi X valentiā numeris Romanis aut elementi X nomine casū genetivo, collocandā deinde inter parentheses elementi X valentiā numeris Romanis, quae sequitur substantivum "oxidum" aut "oxydatum".
- Exempla:
- Fe2 O3: Oxidum ferri (III) seu ferri (III) oxidum.
- Pb O2: Oxidum plumbi (IV) seu plumbi (IV) oxidum.
- Hg O: Oxidum hydrargyri (II) seu hydrargyri (II) oxidum.
Exceptio est cum elementum X solum unam valentiam habet, quia valentia numeris Romanis non notatur.
- Exempla:
- Ba O: Oxidum barii seu barii oxidum.
- Na2 O: Oxidum natrii seu natrii oxidum.
- Al2 O3: Oxidum aluminii seu aluminii oxidum.
Nomenclatura systematica
recensereNominantur collocando praefixo numerali, numerum atomorum oxygenii indicante, prae substantivo "oxidum" aut "oxydatum", quod sequitur elementi X nomen casū genetivo, praecessum etiam altero praefixo numerum atomorum elementi X indicante aut nominantur collocando praefixo numerali, numerum atomorum elementi X indicante, prae huius elementi nomine casū genetivo, quod sequitur substantivum "oxidum" aut "oxydatum", praecessum etiam altero praefixo numerum atomorum oxygenii indicante. Numeralia Graecae originis praefixa inferā in tabulā colliguntur:
Graecum praefixum | Atomorum numerus |
---|---|
Mono- | 1 |
Di- | 2 |
Tri- | 3 |
Tetra- | 4 |
Penta- | 5 |
Hexa- | 6 |
Hepta- | 7 |
Octo- | 8 |
- Exempla:
- Fe2 O3: Trioxidum diferri seu diferri trioxidum.
- P2 O5: Pentaoxidum diphosphori seu diphosphori trioxidum.
- Cl2 O7: Heptaoxidum dichlori seu dichlori heptaoxidum.
Exceptio accidit cum elementum X solum unam valentiam habet, quia non notanda sunt praefixa numeralia prae utro elemento.
- Exempla:
- Zn O: Oxidum zinci seu zinci oxidum.
- K2 O: Oxidum kalii seu kalii oxidum.
- Cd O: Oxidum cadmii seu cadmii oxidum.
Videtur, igitur, ut, elemento X solum unam valentiam habente, eodem modo in nomenclaturā Stockianā systematicāqua nominetur.
Cum elementum X magis quam unam valentiam habet et cum eius subindex 1 est, ei nullum praefixum numerale collocandum est, sed oxygenio semper collocatur praefixum numerale subindicis quem habeat.
- Exempla:
- Ni O: Monoxidum niccoli seu niccoli monoxidum.
- C O: Monoxidum carbonii seu carbonii monoxidum.
- Pb O2: Dioxidum plumbi seu plumbi dioxidum.
Peroxida
recenserePeroxida sunt cum oxygenium statū oxydationis seu valentiā modo peroxidorum cum aliquo metallorum genere (gregum I, II, XI et XII) efficit. Proprius peroxidorum grex ionte peroxido (O2-2) formatur.
Nomenclatura systematica
recensereHaec composita generico termino "oxidum" seu "oxydatum", quem numerale praefixum numerum atomorum oxygenii indicans praecedit, nominantur; hoc termino sequitur alterius elementi nomen casū genetivo et praecessum numerali praefixo numerum atomorum alterius elementi indicante. Alter modus nominandorum peroxidorum consistit e ponendo alterius elementi nomine casū genetivo et praecesso numerali praefixo numerum atomorum alterius elementi indicante, quod sequitur genericus terminus "oxidum" seu "oxydatum", quem numerale praefixum numerum atomorum oxygenii indicans praecedit.
- Exempla:
- H2O2: Dioxidum dihydrogenii seu dihydrogenii dioxidum (cuius nomen vulgare "aqua oxygenio medicata seu dilata").
- BaO2: Dioxidum barii seu barii dioxidi.
- Cu2O2: Dioxidum dicupri seu dicupri dioxidum.
- CuO2: Dioxidum cupri seu cupri dioxidum.
- ZnO2: Dioxidum zinci seu zinci dioxidum.
Nomenclatura Stockiana
recenserePeroxida generico termino "peroxidum" nominantur, quem sequitur alterius elementi nomen casū genetivo, quod vicissim sequitur alterius elementi valentia numeris Romanis et inter parentheses indicata, semper si est magis quam una. Alter modus nominandorum peroxidorum consistit e ponendo alterius elementi nomine casū genetivo, quod sequitur huius elementi valentia numeris Romanis et inter parentheses indicata, semper si est magis quam una; quam vicissim sequitur genericus terminus "peroxidum".
- Exempla:
- H2O2: Peroxidum hydrogenii seu hydrogenii peroxidum (cuius nomen vulgare "aqua oxygenio medicata seu dilata").
- BaO2: Peroxidum barii seu barii peroxidi.
- Cu2O2: Peroxidum cupri (I) seu cupri (I) peroxidum.
- CuO2: Peroxidum cupri (II) seu cupri (II) peroxidum.
- ZnO2: Peroxidum zinci seu zinci peroxidum.
Formulatio
recensereFormulantur eodem modo quam oxida; sed, pro usū oxygenii (O2-), est in usū ion peroxidum (O2-2).
Haec composita non simplificantur.
Nomen | Symbolum et status oxydationis + | Symbolum et status oxydationis - | Formula |
---|---|---|---|
Peroxidum lithii seu lithii peroxidum | Li+1 | O2-2 | Li2O2 |
Peroxidum calcii seu calcii peroxidum | Ca+2 | O2-2 | CaO2 |
Peroxidum hydrargyri (II) seu hydrargyri (II) peroxidum | Hg+2 | O2-2 | HgO2 |
Dioxidum cadmii seu cadmii dioxidum | CdO2 | ||
Dioxidum dinatrii seu dinatrii dioxidum | Na2O2 |
Notae
recensere- ↑ Nomenclature of inorganic chemistry. IUPAC recommendations 2005. Cantabrigiae: Royal Society of Chemistry, 2005. ISBN 9780854044382.