Nicolaus Constantinus Čiurlionis
Nicolaus Constantinus (Lithuanice Mikalojus Konstantinas[1]) Čiurlionis, die 10 Septembris[2] anno 1875 natus et 28 Martii[3] 1911 mortuus, fuit pictor (generis floralis) et musicographus Lituanus.
Obitus: 10 Aprilis 1911; Varsovia
Patria: Imperium Russicum
Familia
Proles: Danuta Čiurlionytė-Zubovienė
Memoria
Vita
recensereOrganistae e Druskininkai filius, Varsoviae (1894—1899) et Lipsiae (1894—1899) ut musicographus educatus, postea Varsoviae picturam studuit. Anno 1908 Petropoli socius Mundi artis factus est. Mortuus est morbo; Sophia Kymantaitė-Čiurlionienė uxor eius fuit.
Opera
recenserePoemata symphonica In silva (1900—1901) et Mare (1903—1907), aperturam Keystutum (1902), cantatam De profundis (1899) et permulta opera ad clavile composuit. Picturas saepe in series coniungebat; tales sunt series picturarum ternarum (triptycha Fabella, Fabella regum) vel quaternarum, quas Sonatas nominabat (Sonata veris, Sonata solis, Sonata maris), aliae series Creatio mundi (13 imagines), Signa Zodiaci etc.
Pinacotheca
recensere-
Creatio mundi, pars VI (1905—1906)
-
Praeteritum (1907)
-
Andante (IV) (1908)
-
Cruces viales Samogiticae (1909)
Notae
recensere- ↑ Russice Nicolaus Constantini filius, Николай Константинович.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 22 Septembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 10 Aprilis Gregoriano.
Nexus interni
recensere- 2420 Čiurlionis, asteroides
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Classical Archives |