Nicolaus Christodulides

legatus, politicus

Nicolaus Christodulides, litteris Graecis Νικόλαος seu Νίκος Χριστοδουλίδης (ad Geroscepu(el) natus die 6 Decembris 1973) est legatus et politicus Cypri.

Wikidata Nicolaus Christodulides
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Christodulides: imago
Nicolaus Christodulides: imago
Nicolaus Christodulides: subscriptio
Nicolaus Christodulides: subscriptio
Nativitas: 6 Decembris 1973; Geroskipou
Patria: Cyprus

Paphi educatus, alumnus est universitatis urbis Novi Eboraci et universitatis Neo-Eboracensis ubi scientiae politicae studuit. Apud universitates Athenarum et Cypriam docuit. Ab anno 1999 legatus est Londinium iuxta regimen Britannicum, deinde Bruxellas apud unionem Europaeam. Orator fuit ab anno 2014 iuxta consilium Nicolai Anastasiadae. Die 1 Martii 2018 ad officium ministri rerum externarum convocatus est. Praeses die 28 Februarii 2023, Nicolao Anastasiadae successor, inauguratus est.

Scripta recensere

  • Σχέδια Λύσης του Κυπριακού, 1948-1978 (Athenis, 2009)
  • Οι Σχέσεις Αθηνών – Λευκωσίας και το Κυπριακό, 1977 – 1988 (Athenis, 2013)

Nexus externi recensere