Ioannes Casulides
Ioannes Casulides seu litteris Graecis Ιωάννης Κασουλίδης (Leucosiae natus die 10 Augusti 1948) est medicus et politicus Cypri.
Alumnus est universitatis Lugdunensis ubi medicinae studuit. Geriatrus deinde meruit ab anno 1975 in Anglia apud Nosocomium Londiniense(en) medicusque ab anno 1981 usque in 1993 in urbe natali. Ab anno 1991 legatus est apud parlamentum Cyprium. Anno 1993 orator pro regimine factus est atque ab anno 1997 usque in 2003 minister a rebus externis, praeside Glauco Clerida. Cypro eis annis ad unionem Europaeam accedebat sub tutela ipsius Casulidae. Ab anno 2004 rursusque ab anno 2009 legatus est apud parlamentum Europaeum, sed anno 2008 candidatus fuit ad officium praesidis Cypri sed frustra. Denuo a die 28 Februarii 2013 minister a rebus externis meret, praeside Nicolao Anastasiada.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Casulidam spectant. |
- Opus apud parlamentum Europaeum
Spyrus Cyprianu 1960 • Ioannes Christophides 1972 • Nicolaus Rolandes 1978 • Georgius Iacobu 1983 • Alexander Michaelides 1993 • Ioannes Casulides 1997 • Georgius Iacobu 2003 • Georgius Lillecas 2006 • Erato Cozacu-Marculle 2007 • Marcus Cyprianu 2008 • Erato Cozacu-Marculle 2011 • Ioannes Casulides 2013 • Nicolaus Christodulides 2018 • Ioannes Casulides 2022 • Constantinus Compus 2023 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Asiaticarum hodiernarum • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Praesides Cypri | |