Nicetas Choniates
Nicetas Choniates, nomine familiali Nicetas Acominatus (Graece Νικήτας Ἀκομινάτος ὁ Χωνιάτης; natus circa annum 1155; mortuus ante annum 1220) fuit rerum gestarum scriptor Byzantinus. Michael Acominatus frater fuit episcopus et scriptor.
Nicetas, Chonis natus saeculo XII medio et nomine episcopi Nicetae eiusdem urbis appellatus, iuvenis Constantinopolim venit adiuvante Michaele fratre qui ibi iam habitabat. Nicetas aulicus et iuris consultus meruit, titulis "logotheta Secretorum", "ephorus veli", "iudex veli", "praeses camerae", "rationarius aerarii publici". Anno 1189, militibus expeditionis sacrae III Romaniam transeuntibus, Nicetas gubernator Philippopolis fuit. Iuxta imperatorem Alexio Angelo ab anno 1195 usque ad 1204 logotheta secretorum meruit. Anno 1204 Constantinopoli degebat, unde Nicaeam refugit ad aulam imperatoris Theodori Lascaris. De vita sua aliqua in operibus suis narrat; exstat et oratio funebris a fratre Michaele scripta, qui anno 1220 mortuus est. Nicetas igitur ante hunc annum obiit.
Opus eius hodie praeclarissimum est historia, in libros duodeviginti divisa, ab ipso Χρονικὴ διήγησις sive "Expositio temporalis" intitulata. Ibi res gestas Byzantinas narrat ab anno 1118 usque ad 1206; cui appendicem subiecit de signis Constantinopolitanis quae anno 1204 rapta sunt a militibus Cruce signatis. Alia nonnulla scripsit, inter quae Thesaurum orthodoxae fidei de haeresibus et controversiis philosophicis saeculi duodecimi exeuntis.
Nicetas Choniates est persona mythistoriae Humberti Eco cuius titulus est Baudolino.
Opera
recensere- Χρονικὴ διήγησις (Chronica sive "Expositio temporalis")
- De signis Constantinopolitanis anno 1204 raptis
- Thesaurus orthodoxae fidei
- Panegyrici Alexii II duo, Isaacii II unus
- Encomia Theodori Lascaris duo
- Ἐπαναγνωστικόν seu recapitulatio patriarcharum et synodorum
Bibliographia
recensere- Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Napoli: Armanni, 1956) pp. 89-92
- Georgios Fatouros, "NIKETAS CHONIATES" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 6 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-044-1) , columnae 821–823 (Theodisce)
- Harry J. Magoulias, interpr., O City of Byzantium: Annals of Niketas Choniates (Detroit: Wayne State University Press. ISBN 0-8143-1764-2) pp. ix-xxviii
- Alicia Simpson, Stephanos Efthymiadis, Niketas Choniates: A Historian and a Writer. La Pomme d'Or, 2009 (Paginae selectae apud Google Books)
- Fedor Uspenskij, Византийский писатель Никита Акоминатъ изъ Хонъ. Petropoli, 1874 Textus apud archive.org
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nicetam Choniatem spectant. (hic nexus fractus videtur) |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |