Nemus sacrum, vel silva sacra, vel tantum lucus, est arboretum cui est unicum momentum religiosum in sua cultura. Nemora sacra maximum momentum in Oriente Propinquo Antiquo et Europa praehistorica habuerunt, sed in multis culturis per orbem terrarum exstant.

Oleae aetatem gravem adsequi possunt, ut hic in horto Gethsemane.

Nemora sacra fuerunt proprietas magni momenti regionis mythologicae et usus cultús in polytheismo Celtico, Baltico, Germanico, Graeco antiquo, Orientali Propinqui, Romano, et Slavico, atque adeo in India, Iaponia, et Africa Occidentali adhibita sunt. Inter exempla nemorum sacrorum sunt temenos Graeco-Romana, hörgr Norvegicum, et nemeton Celticum, quod magna ex parte, sed non solum, cum usu Druide consociatum est. Per Expeditiones sacras septentrionales aderat generalis templorum aedificandorum in sitibus nemorum sacrorum usus.[1]

Nexus interni

  1. Iam ruri Angliae adsunt arbores sacrae antiquae, quae saepe in scientia populari et fabulis commemorantur.

Bibliographia

recensere

Nexus externus

recensere