Mahometus (nomen)

praenomen masculinum
(Redirectum de Muḥammad)

Mahometus seu Mahumetus, Machometus, Mahometes (-is, masc.),[1][2] vel Maometus[3] et multae aliae huius nominis variationes Lingua Latina sunt in usu pro nomine Arabico محمد muḥammad, quod plerumque praenomen adhibetur. Homo notissimus huius nominis est propheta islamicus Mahometus. Variantibus inclusis Mahometus nomen in orbe terrarum maxime diffusum habetur.

Significatio

recensere

Mahometus Lingua Arabica orta laudatus sive benedictus significat. Nomen a radice ‏حمد‎ (ḥamida = laudare, bendicere) deductum est aeque ac alia nomina Arabica sicut Ahmad, Hamid vel Mahmud. Nomen saepe etiam "Mediator inter deum hominesque" vertitur.

Aliae linguae

recensere

Transcriptio e Lingua Persica est Mohammad (IPA: mohæm.mæd). Forma nominis in Lingua Turcica est Mehmed sive Mehmet et Muhammet (etiam Muhammed). Prius multis in linguis Europaeis forma Mohamet in usu erat, cuius t-finale linguae Turcicae debetur, cui linguae est obduratio sonorum finalium. Haec forma nominis etiam his diebus in Lingua Francogallica pervulgata est, forma tritissima Italica Maometto aeque ac forma Hispanica Mahoma vel Lusitana Maomé etiam ab hac forma originem repetunt. In regionibus olim Unionis Sovieticae forma Magomet est praenomen frequens Musulmanorum. Variatio africana est praenomen Momodou, in Gambia usitatum.

Homines noti huius nominis

recensere

Moderatores gentium sive civitatum

recensere
  • Algeria:
    • Mahometus Boudiaf (1919-1992), a mense Februario 1992 usque ad mortem (mense Iunio) Algeri praeses

Alii homines

recensere