Morula (a moro) est embryo in prima vitae statione, qui in cellulis (blastomeris appellatis) in globo solido intra zonam pellucidam contento consistit.[1][2]

Blastulatio: 1, morula; 2, blastula.
Primae segmentationis ovi fertilizati mammaliani stationes. Diagramma: z.p., zona pellucida; p.gl., corpora polaria. Stationes: a, duae cellulae; b, quattuor cellulae; c, octo cellulae; d, e, statio morulae.

Morula a blastocyste differt, quia morula (diebus tertia et quarta post fertilizationem) est massa sedecim cellularum in forma sphaerica consistens, sed blastocystis (diebus quarto et quinto post fertilizationem) cavum intra zonam pellucidam habet cum massa cellulari interiori. Morula, si intacta et continenter inserta est, blastocystis denique fiet.[3]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Boklage 2009:217.
  2. The Early Embryology of the Chick (UNSW Embryology).
  3. The Morula and Blastocyst (Endowment for Human Development).

BibliographiaRecensere

  • Boklage, Charles E. 2009. How New Humans Are Made: Cells and Embryos, Twins and Chimeras, Left and Right, Mind/Self/Soul, Sex, and Schizophrenia. World Scientific. ISBN 9789812835130. Google Books.

Nexus externiRecensere