Trophoblastus (a Graecis τρέφειν 'vesci' + βλαστός 'germinator') est in Mammalibus exterius blastocystis stratum, quod embryoni oxygenum et nutrimenta praebet et post nidationnem pars placentae fit. Blastocystis formatur per primam graviditatis stationem, id est a quarta ad sextam diem post conceptionem. Cellulae trophoblasti sunt primae, quae sese ab ovo fertilizato discernunt. In superficie exteriore microvillos portant. [1][2] Trophoblastus post gastrulationem[3] trophectoderma appellatur, quia tunc cum ectoderme embryonis contiguum est.

Blastocystis (violacea) cum massa cellulari interiori (viridi), quae embryoni procedit, et trophoblasto (griseo)

Nexus interni

  1. Schiebler, T. H. et Schmidt (1983): Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen, Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag W.
  2. [1] Britannica.com
  3. "trophectoderm." Merriam-Webster's Medical Dictionary.
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!