Mammalia
Mammālia[1] (-ium, n.) sunt classis animalium vertebratorum quae habent glandulas mammales, quibus feminae lactant et partum nutriunt; quae praeterea habent neocorticem regionem cerebri, pilos vel comas, denique tria ossa mediae auris. Sic distinguuntur mammalia ab reptilibus avibusque, a quibus aevo Triassico inferiore, abhinc annorum circiter ducentas milliones orta sunt. Sunt plus quam quinque milia specierum mammalium. Maximi ordines sunt Rodentia (ut mures), Chiroptera (vespertiliones), Soricomorpha (ut sorices), deinde Primates (ut homines et simiae), Cetartiodactyla (ut balaenae, boves, sues), Carnivora (ut feles, canes, phocae).
Infraphylum : Gnathostomata
Superclassis : Tetrapoda
Classis : Mammalia
Linnaeus, 1758
- Subclassis Prototheria
- Subclassis Theria
- Infraclassis †Trituberculata
- Infraclassis Metatheria
- Infraclassis Eutheria
Mammalia sola inter animalia cladi Synapsidorum exstant, quae una cum Sauropsidis (reptilibus avibusque) cladum Amniotorum componunt. Mammalia et Dinosauria (ita aves quoque) sunt amniota endothermica, eo quod temperaturam corporis modis internis temperant; haec proprietas separatim, per evolutionem convergentem, orta est.
Nonnulla mammalia glandulea sudiferas habent, sed pleraque non habent. Cerebrum systemata endothermica et circulationem sanguinis gubernat, etiam cor quattuor cameris.
Classis mammalium comprehendit plus quam 5400 species in circiter mille ducentis generibus, centum quinquaginta tribus familiis, et undetriginta ordinibus (qui numeri pro schemate classificationis vacillant).
Mammalia magnitudine pertinent a Craseonyctere thonglongyai, 29–33 mm longo, usque ad Balaenopteram musculum, 33 metra longum.
Cladogramma
recensereMammalia |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Hoc cladogramma Tarver et aliis (2016) nititur.[2]
Notae
recensere- ↑ Nomen "mammalia" a Linnaeo anno 1758 excogitatum est. Vide Systema Naturae (10a ed., Holmiae, 1758) p. 12.
- ↑ Tarver, James E.; dos Reis, Mario; Mirarab, Siavash; Moran, Raymond J.; Parker, Sean; O’Reilly, Joseph E.; King, Benjamin L.; O’Connell, Mary J. et al (2016). "The Interrelationships of Placental Mammals and the Limits of Phylogenetic Inference". Genome Biology and Evolution 8 (2): 330–344
Bibliographia
recensere- Beck, Robin M. D., et Charles Baillie. 2018. Improvements in the fossil record may largely resolve current conflicts between morphological and molecular estimates of mammal phylogeny. In Proceedings of the Royal Society B: Biological sciences 285 (12 Decembris).
- Brown, W. M. 2001. Natural selection of mammalian brain components. Trends in Ecology and Evolution 16(9): 471–473. doi:10.1016/S0169-5347(01)02246-7.
- MacDonald, David W., et Sasha Norris. 2006. The Encyclopedia of Mammals. Ed. 3a. Londinii: Brown Reference Group. ISBN 978-0-681-45659-4. OCLC 74900519.
- McKenna, Malcolm C., et Susan K. Bell. 1997. Classification of Mammals above the Species Level. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 978-0-231-11013-6. OCLC 37345734.
- Nowak, Ronald M. 1999. Walker's mammals of the world. Ed. 6a. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-5789-8. OCLC 937619124.
- Pires, Mathias M., Brian D. Rankin, Daniele Silvestro, et Tiago B. Quental. 2018. Diversification dynamics of mammalian clades during the K–Pg mass extinction. Biology Letters 14: 9 (1 Septembris 2018).
- Simpson, George Gaylord. 1945. The principles of classification and a classification of mammals. Bulletin of the American Museum of Natural History 85: 1–350.
- Vaughan, Terry A., James M. Ryan, et Nicholas J. Capzaplewski. 2000. Mammalogy. Editio 4a. Arx Worthensis Texiae: Saunders College Publishing. ISBN 978-0-03-025034-7. OCLC 42285340.
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Mammalia spectant. |
Vide "Mammalia" apud Vicispecies. |
- De ortu mammalium. Paleocene Mammals.
- Evolutio Mammalium. Enchanted Learning.
- European Mammal Atlas. Societas Europaea Mammalogica.
- Mammalia apud The Taxonomicon
- Marine Mammals of the World. NOAA.
- Omnes mammalium ordines, cum tabulis distributionis. Biodiversity Mapping.
- Situs interretialis Societatis Americanae Mammalogorum proprius.