Res Gestae Divi Augusti est textus inscriptionibus exaratus, qui de rebus gestis Octaviani Augusti primi imperatoris Latine et Graece narrat. Inscriptio optime conservata Ancyrae in Turcia ab Augerio Gislenio Busbequio anno 1555 reperta est,[1] quae monumentum Ancyranum appellatur. Theodorus Mommsen, qui curiose huic inscriptioni studuit,[2] eam reginam antiquarum inscriptionum appellabat. De origine huius documenti Suetonius ad finem libri sui de vita Augusti narrat.[3]

Fragmentum Monumenti Ancyrani.

Continet 35 capita quae in quattuor partes divisa sunt, brevis praefatio, et appendicem mortuo Augusto. prima enim pars Rerum Gestarum (cap. 2–14) de cursu Augusti politico—muneribus honoribusque consecutis—tractat. Secunda (cap. 15–24) dona pecuniae, agrorum, frumentaque civibus Italicis et militibus data atque opera publica et spectacula sua impensa (hoc vero eminuit) refert. Tertia (25–3) gesta militaria et foedera cum aliis describit. ultima (34–55) Augustum principem et extraordinarium exponit. Illa appendix, quae scripta in tertia persona est ut non ab Augusto scriptum verisimile sit, summatim totam inscriptionem colligit, et nomina variorum aedificiorum refectorum aut factorum dat.

Exstat exemplar novellum textús Latini, Romae inscriptum, hodie in Museo Arae Pacis visitandum.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
Editiones et versiones

Nexus externi

recensere