Andreas Schottus, nonnumquam Andreas Scottus (Antverpiae 12 Septembris 1552 - ibid. 23 Ianuarii 1629), fuit philologus et humanista Belgicus Societatis Iesu et primus editor Aurelii Victoris Rerumque gestarum Divi Augusti (1579). Numismaticae, litteris, theologiae operam dedit, in primis tamen historiae antiquae et ecclesiasticae. Epistularum commercio praecipuorum humanistarum suae aetatis fruebatur; maximus eius amicus fuit Iustus Lipsius.

Andreas Schottus

Prima studia in collegio trilingui Lovaniensi absolvit. Seditionibus autem inter cives ortis, in Franciam Duacum migravit (1576), ac deinde tres annos Lutetiae degit, ubi multos humanistas adiit et dilexit dum apud Augerium Busbequium habitat. Ad illud tempus Corporis Aureliani editio referenda, quam commentariis nummorumque iconibus illustravit (1579).

Votum susceperat Societatis Iesu adeundae si quondam urbs natalis Antverpia a catholicis Hispanisque partibus reciperaretur. Quod evenit anno 1585.

  • 1587–1590 Theologiae in Hispania Caesaraugustae et Valentiae studet.
  • 1590–1593 Rhetoricen Gandiae (prope Valentiam) docet.
  • 1594–1597 a Claudio Aquaviva accitus rhetoricam in Collegio Romano docet.
  • 1597 Antverpiam redire permissu superiorum ob morbum oculorum ei licuit ubi reliquam vitam degit cum amicis Abraham Ortelio, Iusto Lipsio, Theodoro Pulmanno et aliis. Simul in collegio Iesuitarum huius urbis docebat et varia opera erudita componebat. Die 23 Ianuarii 1629 obiit, sex et septuaginta annos natus.

De operibus ad numismaticam pertinentibus

recensere

Iam cum anno 1579 Corpus Aurelianum ederet, imagines omnium Augustorum ex nummis antiquis delineatas et buxo incisas textui inseruit. Anno 1617 undecim dialogos de numismatibus antiquis ab amico Antonio Augustino olim compositos, cuius orationem funebrem 1586 composuerat, in linguam Latinam convertit et Antverpiae apud Henricum Aertssium publicavit, addito duodecimo de prisca religione a se ipso concinnato. Nec imagines numismaticas editionum Hispanicae aut Italianae servavit sed dialogi Latine redditi cum 64 tabulis numismatum in nummotheca Caroli ducis Croiaci servatorum et a chalcographo Iacobo Biaeo aeri incisorum coniuncti sunt :

  • Antonii Augustini,... Antiquitatum Romanarum Hispanarumque in Nummis Veterum Dialogi XI, latine redditi, ab Andrea Schotto... Cujus accessit duodecimus. De prisca religione, Diisque gentium ; seorsim editae nomismatum icones a Jacobo Biaeo aeri graphice incisae, Antverpiae : Apud Henricum Aertssium, 1617. Hic legere potes apud Gallica. Hic liber anno 1653 recusus est.

Anno 1616 opusculum edidit quo nummos antiquos modernis monetis aestimare conabatur, quod iam ante eum fecerant Gulielmus Budaeus et Iustus Lipsius et multi alii :

  • Tabulae rei nummariae romanorum græcorumque ad Belgicam, Gallicam, Hispanicam & Italicam monetam revocatæ. In historia, veterumque scriptis per-necessaria, ex Gul. Budaeo, Agricola et Ciacconio, Antverpiæ. Apud Gerardum Wolsschatium. M. DC. XVI Hic legere potes

De editionibus auctorum antiquorum

recensere

Maxime insignis est editio Corporis Aureliani, ex novo manuscripto quem amicus Theodorus Pulmannus ei praestitit, quia editionem principem Libri de Caesaribus praebet atque in notis prima descriptio monumenti Ancyrani invenitur, id est Rerum gestarum Divi Augusti. Schottus apographo huius inscriptionis in Turcia ab amico Augerio Busbequio facto utebatur :

  • Sex. Aurelii Victoris historiae Romanae breviarium ... ex bibliotheca Andreae Schotti, cuius etiam notae adiectae sunt. Antverpiae, apud Christophorum Plantinum, 1579. Hic legere potes apud Guglum librorum

Notabiles sunt quoque editiones Pomponii Melae (1582[1]) et Senecae Rhetoris (1604[2]), necnon interpretatio Latina Photii Bibliothecae (1606[3]).

Item paedagogus fuit qui in pura Latinitate docenda adversus amici Iusti Lipsii sententiam Ciceronem imitandum proponebat :

Cui auctori locorum difficiliorum commentarios mox dedicavit :

De litteris Hispanicis

recensere
 
Hispaniae illustratae tomus quartus (pagina titularis)

Nonnullam operam litteris Hispanis quoque dedit et plura ordinis sui scripta Latinitate donavit : exempli gratia vitas primorum generalium Iesuitarum a Petro Ribadeneira compositas Latine convertit :

Quin etiam varia opera auctorum ecclesiasticorum Hispanorum in unum collegit et summam publicavit Hispania Illustrata inscriptam :

  1. Pomponii Melae de situ orbis libri tres. And. Schottus... recensuit et spicilegio illustravit. Additae Hermolai Barbari Veneti et Ferdenandi Nonii Pintiani castigationes, Antverpiae : ex off. CH. Plantini, 1582
  2. [1]
  3. Photii Bibliotheca. Siue lectorum a Photio librorum recensio, censura atque excerpta, philologorum, oratorum, historicorum, philosophorum, medicorum, theologorum, e Graeco Latine reddita, scholiisque illustrata, opera Andreae Schotti Antuerpiani, de Societate Iesu ., Augustae Vindelicorum, ad insigne pinus, 1606

Si vis plura legere

recensere