Monumentum Ancyrae est templum Romae et Augusti Ancyrae situm (quae urbs nunc Ankara in Turcia est). Notissimae sunt inscriptiones in muris incisae, quae exemplar integerrimum Rerum gestarum diui Augusti tradunt.

Vestigia templi Augusto Romaeque dicati, Ankarae (in Turcia)

De templo condito

recensere

Anno 25 a.C.n Ancyra caput Galatiae, tunc novae provinciae Romanae, facta est. Paucis post annis, templum Augusti et Romae aedificatum est[1]. Postquam Turci hanc provinciam invaserunt, templum meschita factum est.

De Rebus gestis

recensere
 
Fragmentum inscriptionis e Rebus gestis diui Augusti in monumento Ancyrae incisae.

Inscriptio est inventa anno 1555 ab Augiero Gislenio de Busbecq, legato imperatoris Ferdinandi primi Habsburgensis Constantinopoli, cuius Turcicae Epistolae eam rem in Occidente divulgaverunt; in quo libro, edita sunt fragmenta inscriptionis quas interpretari potuit.

Postea, multi viatores in Europam exemplaria eiusdem inscriptionis retulerunt, cuius prima scientifica editio opus fuit Georgii Perrot et Edmundi Guillaume, qui anno 1861 Bithyniam Galatiamque[2]investigandi causa obiverunt.

Inscriptio vero duabus linguis, latina et graeca, exstat. Versio latina, exemplum textus archetypi, qui Romae, in duabus pilis ex aere ante mausoleum Augusti sitis, inveniebatur, incisa est in duos interiores parietes porticus (vel pronai), qui textus in sex columnas tribuitur. Graeca versio autem, in sinistram parietem exteriorem cellae incisa, decem et novem columnas[3]occupat.

Notes et références

recensere
  1. Augustus non recusavit quin templa  in Orientali parte Imperii sibi adhuc vivo dicarentur - nam orientales animi, adulationi regum hellenisticorum assueti, Caesaris cultum non respuebant - dum huic cultui coniungaretur cultus deae Romae, quae vim imperii Romani significabat.
  2. Georgius Perrot et Edmundus Guillaume, Exploration archéologique en Bithynia, et en Galatie, Lutetiae, 1872, t.
  3. Res gestae diui Augusti ex monumentis Ancyrano et Antiocheno Latinis Ancyrano et Apolloniensi Graecis, textus constituta et commentatus à Ioanne Gagé, Lutetiae, 1935, pp. 5-6.

Bibliographia

recensere
  • Georgius Perrot, Edmundus Guillaume, Iulius Delbet, Exploration archéologique de la Galatie et de la Bithynie, d'une partie de la Mysie, de la Phrygie, de la Cappadoce et du Pont, 2 vol., Lutetiae, Didot, 1872. (tomus I, tomus 2)

Nexus interni

recensere