Mons Sacer est antiqua collis 60 metrorum in septentrionali urbis Romae regione situs.

Mons "sacer" appellabatur, quod Iovi dicatus erat. Dextra Anionem, prope ostium huius fluvii in Tiberim, ante Portam Nomentanam invenitur. Antiquitate mons tertio miliario ab urbe aberat, hodie intra urbem est; regio hodierna (municipium) "Monte Sacro" montis historia illustris commonefacit.

Mons Sacer notus factus est Secessione plebis, quae prima anno 494 a.C.n. fuisse dicitur. Tum plebeii Romam reliquisse atque in Monte Sacro consedisse traduntur, ut a patriciis plus participationis in rebus politicis poscerent. Secundum Titum Livium[1] consul Agrippa Menenius Lanatus fabula de ventro membrisque narranda ut plebeii reverterentur impetravit, hi autem secessione ut tribuni plebis munus institutum sit assecuti sunt.

Nota recensere

  1. Ab urbe condita 2,32-33
 

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!