Monasterium in Merica
Monasterium in Merica (Theodisce Kloster Haydau) in pago Mursinae Vetustioris situm est.
Historia
recensere- Anno 723 Sanctus Bonifatius dicitur summo in colle, qui etiamnum hodie Kappelberg aut Kapellenberg (mons Capellae) nominatur, capellam construxisse. Quod autem non consignatum est.
- Anno 1232 Conradus Thuringiae lantgravius et Fridericus de Treffurt-Spangenberg militiae magister Fricdislariam oppidum Moguntinam impugnaverunt et ecclesiam canonicam Sancti Petri destruxerunt. Cum familia Friderici poenas peccati eius luere debebat, illa professa est se Gumberto praeposito Fricdislariae monasterium in Merica dare.
- Anno 1235 monasterium, quod Hermannus de Treffurt-Spangenberg constuxerat, ordini Cisterciensi datum est. Abbatissa prima Gertrud de Leimbach, amica Sanctae Elisabeth Thuringiae, fuit.
- Anno 1319 in rixa monasterium igni deletum est.
- Anno 1350 Mursina Vetustior et monasterium in Merica in manus Henrici lantgravii Hassiae inciderunt. Monasterium magnam partem agrorum in provincia Spangenberg possedebat.
- Anno 1384 monasterium spoliatum est, quod causa anathematis Hassiae erat.
- Anno 1387 Urbanus VI papa damnationem resolvit.
- Anno 1514 monasterium indulgentiam dabat. In monte Capellae sanctuarium erat.
- Anno 1527 post reformationem Martini Lutheri monasterium dissolutum et praedium rusticum Philippi Hassiae lantgravii factum est.
- Anno 1556 una e primis scholis Hassiae Inferioris in aedificio monasterii instituta est.
- Inter annos 1606 et 1608 aedificia rustica, domus vilici (Burggrafenhaus) et pars domus erilis (Herrenhaus) constructa sunt.
- Inter annos 1616 et 1619 Mauritius lantgravius Hassiae monasterium domus regia fecit. Maxima pars aedificii, quod hodie videri potest, ex ea transformatione consequitur.
- Anno 1690 Carolus Hassiae lantgravius et mulier eius, Maria Amalia, domum regiam hortumque recoxerunt et aedem citream sive arancetum (Francogallice: orangerie) construxerunt.
- Anno 1830 domus regia in Merica praedium rusticum rei publicae facta est.
- Annis 1938/1940 praedium rusticum dissolutum est. Agriculis illis, qui ob constuctionem autoviarum campos suos perdiderant, agri in Merica dati sunt.
- Inter annos 1940 et 1945 hostes in Bello Orbis Terrarum Secundo capti in aedificiis habitabant. Etiamnum sunt inscriptiones francogallicae in camino monasterii.
- Inter annos 1985 et 2001 aedificium monasterii renovatum est. Secundum sententiam vita – conventus – prospecti, monasterium pristinum hodie locus est conventuum, artis, culturae, nuptiarum, celebrationum, concertorum, exhibitionum, seminariorum, spectaculorum, lectionum symposiorumque.
- Ab anno 2010 praedi rustici aedificia renovantur et magnum deversorium exstruitur cum monasterium in Merica centrum conventorum societatis medicinalis B. Braun facturum est.[1]
Notae
recensereNexus externus
recensere- Monasterium in Merica Monasterii pagina domestica officialis