Monasterium in Roda (Theodisce: Kloster Roda) a monialibus Cisterciensibus cultum in Stadtroda (in Germania) media in via inter stationem ferriviariam et urbem situm in loco vere amoeno invenitur.

Visio in fanum pristinum nonnarum Cisterciensium Rodae in oppido vetere situm.

Historia

recensere

Monachium erigi iusserunt Lobdeburgenses, ut dynastiae suae monasterium domesticum praeberent. Id factum est annis inter 1228 et 1247. Ibi nobiles dynastiae citatae sepulti sunt. Reformatione quae dicitur incolis imposita monasterium anno 1534 abrogatum est. Eius ruinae ingentes nostris diebus spectaculis dandis usurpantur. Reinventio murorum incepta est anno 1913, quando lapides nonnullos novos et - in meridie apsidis - tympanum cum Deipara acanthis coronata inserebant. Extra ecclesiam aedes nullae restabant.

Descriptio

recensere

Fanum in genere Gothico erectum est neque quisquam inspirationes reformatorias claustrorum Hirsaugiensis Maulbrunnensis negaverit. Sculptores ii et aliis in locis Thuringiensibus agebant velut Arnstadii, Mulhusae, Ilmae. Muri demolitionibus Belli triginta annorum affecti magis magisque collapsi sunt. Ecclesia lapide arenoso inter totius Thuringiae oratoria monachica maxima numeratur. In parietibus epitaphia septem sunt saeculorum XIII et XIV pro nonnis, sacerdotibus, maecenatibus.

Bibliographia

recensere
  • Georg Dehio: Handbuch der deutschen Kunstdenkmäler. Thüringen, editio altera, in domu editoria Deutscher Kunstverlag, Monaci: 2003, p. 1180-1181, ISBN 3-422-03095-6

Nexus externi

recensere