Stadtroda
Stadtroda est urbs Thuringiensis quae in Circulo Saale-Holzland sita est. Kalendis Ianuariis 2016 incolas 5892 habuit. Stadtroda est sedes communitatis administratoriae eiusdem nominis (Theodisce Verwaltungsgemeinschaft Stadtroda), vicos plures propinquos unientis. Faustus ibi natus esse fertur.
Locus: 50°51′33″N 11°43′49″E
Numerus incolarum: 6 684
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Stadtroda
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Ruttersdorf-Lotschen, Bobeck
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereUrbs in regione silvana ad orientem fluminis Salae ad rivulum Roda sita est. Ibi nobiles Lobdeburgenses ante annum 1247 monasterium cistercianorum condiderunt, cunas quasi oppidi posterioris. Nucleus anticus consistit in Platea nundinarum cum Ecclesia Sanctae Crucis. Incolis privilegia urbana concessa sunt anno 1340; anno 1523 pars oppidi inferior etiam omnibus iuribus benigne investita est inundationibus crebris haud obstantibus. Nomen Rodopolitanum (Stadtroda) denique anno 1925 datum est.
Res aspectabiliores
recensere- Fanum Salvatoris (Theodisce: Salvatorkirche): id oratorium circa annum 1580 sive 1590 erexerunt cui apsis generis Gothici elabentis est. Tegmentum domus generis Renati est cum turri cuius vertex autem generis Baroci est. Pars interior in forma octogonalis post incendium anni 1650 refecta est, cum anno 1728 mutationes ampliores fierent. Pro thesauro habetur ambo cum figura Moysis qui admirationem afficit.
- Fanum Sanctae Crucis (Theodisce: Heiligkreuzkirche): aedificium hoc ad Aream nundinarum veterem diligentissime atque sollertissime exstructam attinet. Ecclesiae Romanicae nucleus post 1150 factus est, quod in turri demonstrari potest. Ibi et apsis antica et concameratio Gothica inveniuntur. Anno 1680 omnia in ecclesiam longam generis Baroci mutata sunt et lacunaria plana addiderunt. Attamen captant in delubri supellectibilus variae statuae ligneae.
- Moenium partes nonnullae manserunt, e.g. sic dicta Porta rubra ad Monticulum figulorum (Töpferberg)
- Ecclesia Sancti Iacobi (Theodisce: Jakobskirche): istud fanum longum visitatoris spem fallit. Nam turrem simplicem habet et post annum 1730 pro oratorio sepulchrali adhibitum est, antequam anno 1968 in manus catholicas commendaretur. Matronea ei sunt intrinsecus et extra videris opus craticium modestum.
- Castellum (generis Renati): arsit et annis inter 1663 et 1668 reerectum est simpliciter et secundum mores modernos Barocos. Primum pro curia fuit, annis inter 1733 et 1881 autem residentia principum dynastiae Saxoniae Gothensis Altenburgensis. Nostris diebus tribunali inferiiori servit.
- Monasterium Roda (Theodisce: Kloster Roda): monachii Ordinis Cisterciensis abrogati ruinae