Ilmae prospectus cum Fano Deiparae ad sinistram.
Cataractae

Ilma[1] (Theodisce Stadtilm) est oppidum in Circulo Ilm in Thuringia. Habet 4609 incolas.

Descriptio et historiaRecensere

Urbs ad Silvae Thuringiensis promunturium orientale sita est. Mentio prima facta est die 13 Maii 1268. A Schwartzburgicis monasterium Cisterciense a Salfelda Thuringorum huc translatum erat anno 1274/75. Cessavit officio fungi anno 1533. Post sic dictam Reformationem in castellum redactum est, anno 1918 demarchium esse coepit. Remanserunt crypta quaedam, calefactorium anticum, decuriarum grangiae (in tota Thuringia maximae) - tamquam monasterii vestigia. Pars curiae museum est. Perpulchra inter aedificia urbis est insuper Fanum Sanctae Mariae protestanticum.

Hostes saepe urbem petebant, quam moenia protexerunt. Murorum partes et hodie videri possunt. Die 29 Maii 1613 flumen super ripas effusum urbi damna magna fecit.

IndustriaeRecensere

In oenomicis priscis agnorum pecorumque cultores, lintearii, coriarii dignentur mentionis. Saeculo XIX fabricae haud paucae hic tenebantur. Tum etiam viaeductus ferriviarius arcuum tredecim constructus est in longitudinem 202 metrorum. Hodie e.g. lomenta (Domal Wittol), autocinetorum partes subsidiariae (Gelenkwellenwerk Stadtilm GmbH) et organa tubulata (Orgelbau Schoenefeld) conficiuntur.

Filii urbisRecensere

Obeliscus in foro componistam Ioannem Methfessel (1785-1869) effert tamquam bellorum liberationis ab iugo Napoleonis Bonaparte citharoedum. Iste homo anno 1823 Hammoniae circulum cantorum praetitulatum Hamburger Liedertafel condidit. Fridericus Froebel paedagogus, cum iuvenis esset, apud avunculum Ilmae vixit. In museo urbano de laboratoriis ad vim nuclearem explorandam, quae annis inter 1943 et 1945 in schola quadam a domno Diebner instructa erant, docetur.

NotaeRecensere

Externi nexusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ilmam spectant.

Paginae officiales urbis