Moles arcuata et gravitationalis

Moles arcuata et gravitationalis[1] est moles quae proprietates molis arcuatae et molis gravitationalis coniungit, adverso flumine incurvans in flexu coartente qui plurimum aquae contra saxosas vallis latera dirigit, vim molis comprimendae praebens. Vires duarum molium formarum usitatissimarum coniungit, et earum compromissum habetur. Ex vulgato concreto, concreto a cylindro densato, vel opere caementicio fabricatur. Moles arcuatae et gravitationales praeter viam effusionis non firmantur. Usitatum molis ex concreto structae exemplum est Moles Hooverana; Moles Changuinolana est aliud molis arcuatae gravitationalis exemplum. Moles gravitationalis multum intestinae materiae implentis requirit.[2] Moles arcuata et gravitationalis pura mole gravitationalis tenuior esse potest, et minus intestinam materiam implentem requirit.[3]

Designationes architecturales Molis Hooveranae.
Despectus in Molem Hooveranam, molem arcuatam et gravitationalem.
Moles Dworshakiana, moles gravitationalis.
Moles Vallis Glen, moles arcuata.
Moles Mratinje, moles arcuata in Monte Nigro.

Prospectus

recensere

Moles arcuatae et gravitationales sunt solidae concreti moles quae impetui aquae per pondus resistunt, vi gravitatis et actione arcuata utentes.[4]

Moles arcuata et gravitationalis incurvatam arcus designationem adhibet quae aquam in locos saxosos et angustos efficienter deflectit ubi latera vallis saxum durum sunt, et aqua in canalem artum cogitur. Ergo, longitudo necessaria est angusta; designatio molis aquam in castello efficienter retinet, minorem constructionis materiam adhibens.[5]

Moles arcuata et gravitationalis, cum in idoneo loco congruenter sita sit, vires molium arcuatae et gravitationalium coniungens, fidem hominibus maxime facit ob aspectum stabilitatis ingentis.[6] Curvatura autem molis gravitatis validior videri potest, quod autem effectus psychologicus esse potest.[7]

Moles gravitationalis

recensere

Moles gravitationalis tantummodo est ingens concreti vel terrae structura. Suum pondus adhibet ut viribus adversis resistat.[5] Pro stabilitate, in suo pondere et magnitudine innititur.[8] Hoc genus molium est saepissime aedificata moles, plerumque ob eius designationem simplicem; constructio autem huius genus molium multam materiam requirit.[9]

Moles arcuata

recensere

Moles arcuata est tenuis et incurvata concerti structura, latere concavo secundo flumine. Ergo, vis aquae contra latus vallis arcum comprimit, structuram confirmans et contra saxum trudens.[10] Moles arcuata est bonum molium genus in valle angusta in regione montana arduis saxi lateribus praedita,[11] sed necesse est ut infimum saxum in fundamentis et rebus adiacentibus sit validum ut pressionem aquaticam resistant.[12]

Moles arcuatae quibus sunt plus quam una arcus continuus vel planus moles arcuatae multiplices appellatur. Moles quae in planitiebus ambabus libratis et rectis flectitur moles arcuata bis curva appellatur.[12]

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Plaza 1998:425.
  3. "Arch Gravity dam". U.S. Bureau of Reclamation .
  4. "Glossary onf Engineering Words - Gravity dam". pbs.org 
  5. 5.0 5.1 "Dam Basics". pbs.org 
  6. "Dams - Types and Considerations". quest.arc.nasa.gov .
  7. Jackson 1988:48.
  8. "Glossary - Gravity Dam". US Bureau of the Interior .
  9. "Gravity Dam: Characteristics". University of California Davis .
  10. "Managing Water - Glossary". US Bureau of the Interior .
  11. "Arch Dam Forces" .
  12. 12.0 12.1 "Introduction to Arch Dams" .

Bibliotheca

recensere