Mitella pentandra
Mitella pentandra est planta florens familiae Saxifragacearum, in multo Americae Septentrionalis occidentalis, ab Alasca ad Californiam et Coloratum, endemica, ubi in pratis, nemoribus, silvis montanis, et similibus locis umbrosis habitare solet.
Eudicotyledones
Eudicotyledones nucleares
Ordo : Saxifragales
Familia : Saxifragaceae
Genus : Mitella
Species : M. pentandra
Eudicotyledones nucleares
Ordo : Saxifragales
Familia : Saxifragaceae
Genus : Mitella
Species : M. pentandra
Mitella pentandra
Hook.
Hook.
Planta est herba rhizomatosa perennis, quae ad 50 vel 60 centimetra alta crescit. Plurima folia circa fundamentum caulis fiunt. Eis sunt laminae ovatae nunnulla centimetra lata, marginibus in lobos dentatos divisis. Erecta inflorescentia nonnullos flores fert, aliquando usque ad 25, plerumque secundum unum caulis latus. Flos est proprie patelliformis, quinque petalis viridibus praeditus, quae in artis lobis dividuntur.
Nexus externi
recensere- Flora Americae Septentrionalis, apud situm efloras.org
- "Jepson Manual Treatment," apud situm ucjeps.berkeley.edu
- Photographemata apud situm calphotos.berkeley.edu
- "USDA Plants Profile," apud situm plants.usda.gov