Mirella Grosjean (vere: Mireille Grosjean, Esperantice: Mirejo Groĵan; nata die 15 Maii 1946 in La Chaux-de-Fonds in Novicastrensi pago) Helvetica institutrix rude donata et Esperantici fautrix summa est.

Mireille Grosjean, magistra Helvetica, anno 2009

Apud Universitatem Novicastrensem geographiae, historiae, linguae Francogallicae et linguae Theodiscae studuit. Anno 2014 Posnaniae academiam Esperanticam frequentans diploma in interlinguisticis nacta est. Multos annos magistra linguarum in ludis fuit ubi educationem interculturalem maxime promovebat atque fovebat.

Et nostris diebus Grosjean membrum agilissimum variis in sodalitatibus est, e.g. in Unione educatorum Helvetica (ASEPAIX) quam ipsa cum aliis condiderat. Insuper praeses fuit Associationis Esperanticum docentium internationalis (ex anno 2013 usque 2021) et fundatrix Associationis AikidEo quae censet iungendas esse pacificam notionem Esperanticam et artem martialem Aikido. In multis itineribus in omnem orbem terrarum factis de valore pacifico idiomatis Zamenhofiani praeconia fecit et facit.

Anno 2014 esperantista anni honoraria electa est. Actiones eius indefessae praesertim in Africa sic honorentur. Itaque etiam opera eius praeparatoria effertur, ut celebrari possint congressus didactici (e.g. in Urbe Montis Videi 2014, aut anno 2015 in La-Chaux-de-Fonds). Anno 2016 Praemium Deguchi pretiosissimum apud Universalem Societatem Esperanticam nacta est, ubi eius labor indefessus in usu Esperantici ad pacem conciliandam laudetur.

Grosjean saepe variis periodicis symbolas prelo mandandas tradit (e.g. ad commentarios mensuales Belgicos Monato, ad commentarios paedagogicos Esperanticos Internacia Pedagogia Revuo).

Nexus externi

recensere