Wikidata-logo.svg Michael Roux
Res apud Vicidata repertae:
Michael Roux: imago
Nativitas: 19 Aprilis 1941; Quadrigellae
Obitus: 11 Martii 2020; Bray (Berceria)
Patria: Francia, Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Michel André Roux

Officium

Munus: coquus, Negotiator

Familia

Proles: Alain Roux

Memoria

Laurae: Officer of the Order of the British Empire, Knight of the National Order of Merit, Officer of the Legion of Honour, Chevalier des Arts et des Lettres, Meilleur Ouvrier de France, Officer of the Order of Agricultural Merit, Knight of the Legion of Honour

Michael Roux pater (Quadrigellis in Burgundia natus die 19 Aprilis 1941; mortuus iuxta Bray Berceriae die 11 Martii 2020)[1] fuit coquus Franciae et Angliae. Frater fuit natu minor Alberti, pater Alani, patruus Michaelis iunioris.

Breve temporis spatium Lutetiae apud legationem Britannicam cum fratre laboravit, deinde in familia Caeciliae de Rothschild. Anno 1966, fratrem iterum secutus, Londinium petivit. Ibi anno insequenti tabernam Le Gavroche condiderunt, cuius inceptionem convivae Ava Gardner, Carolus Chaplin, Duglassius Fairbanks aliique famosi celebraverint. Ambo insuper tabernam The Waterside Inn Bray in oppido ad ripas Tamesis anno 1972 creaverunt, cuius coquinae ab anno 1984 Michael solus praesidebat (Alberto Le Gavroche taliter regente) usque in 2002, successore filio. Familia Roux omnium praecipua supremam artem Francorum culinariam in Angliam extendisse censetur.

ScriptaRecensere

  • 1983 : New Classic Cuisine
  • 1988 (cum fratre) : At Home with the Roux Brothers

NotaeRecensere

  1. "on Wednesday evening": Busby (2020); "11 March 2020": Jaine (2020)

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere