Michael Burghers
Michael Burghers (Traiecti ad Rhenum aut Amstelodami anno 1640 fere natus; 1733 aut mense Ianuario 1727 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et delineationis peritus artifex Nederlandicus.
Obitus: 9 Ianuarii 1727, 1727; Oxonia
Patria: Nederlandia
Memoria
Biographia
recensereProbabiliter Traiecti ad Rhenum[1] aut Amstelodami[2] natus[1] anno 1640 fere, Oxoniae de 1676 usque ad 1723 laboravit[1]. Attamen iam ab anno 1674 et usque ad 1725-1726 operosus erat, ut ex primo ac postumo soluto consequitur[2]. Cum Davide Loggan, cuius discipulus fortasse erat[3], in Angliam migravit[2] et anno 1673 Oxoniae consedit[2], ob Traiecti ad Rhenum expugnationem e Ludovico XIV[4]. De 1676 usque ad 1719, Oxoniae Ephemeridis omnes imagines perfecit[2][4]. Anno 1669 Loggan publicus academiae sculptor nominatus est et Burghers ob eum laborabat atque ut scuptor mense Iulio anno 1694 successit[2]. Ex Thomae Hearne sententia, cum obiit ditissimus erat et Angliae optimus chalcographus putabatur[2]. Enim ab Universitate Oxoniense ob eius chalcographias magna pecunia collatus est, usque ad fere 100 libras britannicas, quibus etiam imaginarum, quas ipse directo vendidit, fructus accesserunt[2]. Nam prelum typographicum possidebat, quo eius imaginarum parvas editiones et Universitatis operum temptationes perficiebat[2][4]. Praeter Ephemeridis imagines, etiam frontes libri, ut exempli gratia Roberti Plot De origine fontium (1685)[2] et Ioannis Miltoni Paradisi amissi editionis anni 1688 imagines a Ioannis Baptistae Medina delineationibus sculptas confecit[5]. Aedificiorum novorum apud Collegium Reginae multos parvos conspectus perfecit et vetusti sacelli tabulam exactam delineavit priusquam dirutum est[6]. Praeter novarum tabularum effectionem, alias iam existentes refecit et imagines perfecit[2].
In primis effigies incidit[1]. Eius operum sculpendi ratio incisionis artem traditam denotat et transitus mollis a lineis gravibus ad lineas tenues una excisione magnam peritiam et habilitatem confirmat[2]. Ex Michaelis Bryan sententia, autem, imagines incidendi rationem duram et elegantiae cassam denotant[4], sed considerare oportet ut, iam post paucas imagines, operis singula elegantissima amittebantur[2]. Delineationes tabulis praeparatoriae perficiuntur sic ut chalcographias conficeret paene sine commutationibus et umbrae a punctis et lineis describuntur[2].
Huius artificis opera antiquitates conservaverunt, quae aliter amittuntur[4]. Burghers, interdum, eius opera MB obsignavat[7][4].
Opera
recensere- Francisci Junii effigies, chalcographia a Antonii de Dyck pictura, 21,1 x 13,3 cm, 1698, Rijksmuseum, Amstelodami
- Telluris tabula, chalcographia ab Eduardo Wells, 1700
- Ioannis Webb uxor aegra, chalcographia, 1700 fere
- Chalcographia Nona, ex Roberti Plot Historia naturalis Oxoniensis comitati, 1677[8]
- Sanctus Pantenus Alexandrinus, chalcographia[9]
- Elizabetha Hopkins uber canceraticum exhibens, chalcographia, 1700 fere[10]
- Gulielmi Sommer effigies, chalcographia a Antonii de Dyck pictura[4]
- Ioannis Barefoot, Universitatis Oxoniensis professoris effigies, chalcographia, 1681[4]
- Iacobi II, regis Angliae, caput, Oxoniae Ephemeridis chalcographia, 1686[4]
- Antonii Wood effigies in aedicula, chalcographia (solum figura ratione atra)[4]
- Alfredi, regis Anglorum, effigies, chalcographia a Bibliothecae Bodleianae codice manuscripto[4]
- Thomae Bodley effigies (in angulis Bibliothecae Bodleianae benefactores, Gulielmus Herbert, dux Pembrochiae, Gulielmus Laud, Kenelm Digby, Ioannes Selden, chalcographia[4]
- Timothei Hatton, Collegii Reginae demarchi, effigies, chalcographia[4]
- Medici Wallis effigies, chalcographia, 1699[4]
- Thomae Wyat effigies, chalcographia[4]
- Ioannis Baliol effigies, chalcographia[4]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 2.11 2.12 2.13 History of Oxford University Press
- ↑ Proceedings of the Oxford architectural and historical society
- ↑ 4.00 4.01 4.02 4.03 4.04 4.05 4.06 4.07 4.08 4.09 4.10 4.11 4.12 4.13 4.14 4.15 A biographical and critical dictionary of painters and engravers
- ↑ A Milton Encyclopedia
- ↑ The Works of Horatio Walpole, Earl of Orford
- ↑ Immagine Monogramma
- ↑ Chalcographia Nona ex Historia naturalis Oxoniensis comitati - Communia
- ↑ Sanctus Pantenus Alexandrinus - Communia
- ↑ Elizabetha Hopkins uber canceraticum exhibens - Communia
Bibliographia
recensere- "Michael Burghers". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- Michael Bryan; George Stanley (1865). H.G.Bohn. ed. A biographical and critical dictionary of painters and engravers. Londinii. p. 122
- William Bridges Hunter (1979). Associated University Presses Inc.. ed. A Milton Encyclopedia. vol.V°. Cranbury. p. 106
- Ian Gadd; Simon Elliot, William Roger Louis (2013). Oxford University Press. ed. History of Oxford University Press, Volume I: Beginnings to 1780. vol.I°. Oxoniae. p. 526. ISBN 978-0-19-955731-8
- Oxfordshire architectural and historical society. Parker. ed. Proceedings of the Oxford architectural and historical society. vol.IV°. Oxoniae. p. 64
- Horace Walpole; George Vertue (1798). Robinson. ed. The Works of Horatio Walpole, Earl of Orford. vol.IV°. Londinii. p. 77
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Burghers spectant. |