Michael Angelus Moratinos
Michael Angelus Moratinos, vulgo plenius Miguel Ángel Moratinos Cuyaubé (Matriti die 8 Iunii 1951 natus) est legatus et politicus Hispaniae.
Alumnus est lycei Francici Matritensis, universitatum Compluti Urbis et Complutensis Matritensis, scholae diplomaticae Hispanicae. Inter legatos patriae Belgradum iuxta regimen Iugoslavicum ab anno 1979, Rabatum Maroci ab 1984 usque in 1987, deinde Telavivum iuxta regimen Israeliticum anno 1996 missus est. Ab anno insequenti usque in 2003 legatus superior Unionis Europaeae ad pacem inter Israelem civitatesque Arabicas componendam meruit. Minister a rebus externis Hispaniae fuit a die 18 Aprilis 2004 usque ad 21 Octobris 2010, primo ministro Iosepho Ludovico Zapatero.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Angelum Moratinos spectant. |
- "Zapatero confirma la candidatura de Moratinos a un cargo de la UE" in Ultima hora (18 Novembris 2009)
- "PROFILE: Troubleshooter for peace" (6 Iulii 2000) apud Politico
Marcellinus Oreja Aguirre 1977 • Iosephus Petrus Pérez-Llorca 1980 • Ferdinandus Morán López 1982 • Franciscus Fernández Ordóñez 1985 • Xaverius Solana 1992 • Carolus Westendorp 1995 • Abel Matutes 1996 • Iosephus Piqué 2000 • Anna Palacio 2002 • Michael Angelus Moratinos 2004 • Trinitas Jiménez 2010 • Iosephus Manuel García-Margallo 2011 • Alphonsus Dastis 2016 • Iosephus Borrell 2018 • Arancha González 2020 • Iosephus Manuel Albares 2021 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Hispaniae 1976– | |