Metzeral
Metzeral (Germanice Metzeral) est commune Francicum 1'043 incolarum (anno 2021) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.
Metzeral sub Vosego monte extrema valle rivi Fecht positum est, cuius fons in finibus communalibus scaturit.
Historica
recensereNomen iam anno 817 memoratur: tunc fundus rusticus erat qui vectigal abbatibus Monasterii pendebat. Nomen e Latino maceriola ortum esse creditur, "maceriae" deminutivo, cuius imago in insigni vici agnoscitur. Anno 1287 Metzeral unus e sex vicis Communis Vallis et Monasterii fit. Vico praeponitur praefectus (Schulthess). Medio saeculo sedecimo plerique ibi sese ad cultum reformatum convertunt. Bello triginta annorum incolae calamitates atrocissimas passi sunt. Metzeral commune sui iuris anno 1801 tantum factum est. Anno 1893 ferrivia a Colmaria usque ad Metzeral primum pervenit. Vicus primo bello mundano omnino deletus est quia post primas pugnas acriter ibi mense Iunio 1915 pugnatum est et postea limes inter exercitus Francogallicum et Theodescum paulo infra in valle ante Muhlbach stetit[1]. Post bellum de novo aedificatus est.
Parochia in vicino vico Muhlbach instituta est quo incolae descendebant ad cultum, matrimonia, baptismos, sepulturas usque ad annum 1897 cum ecclesia parochialis vici propria aedificata est.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Metzeral spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°0′44″N 7°4′13″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68204" apud INSEE |
Notae
recensere- ↑ Yves Buffetaut, Les batailles de Metzeral et du Linge : Vosges 1915, Memorabilia, 2023. Eddy Trappler, La bataille de Metzeral : juin 1915, Colmariae, 2015. Henri Martin, Journal de guerre : Metzeral 1915. - Éd. intégrale, complétée des croquis de l'auteur. Société d'histoire du val et de la ville de Munster, 2014. [1]