Meson J/psi,[1] vel psion tantum,[2] est particula subatomica, meson neutrius saporis, quod in quarco leporis? antiquarcoque leporis? consistit. Mesona statu ligato e quarco leporis antiquarcoque leporis nata plerumque charmonia appellantur. Meson J/psi est frequentissimum charmonii genus, propter eius versationem 1 et massam requiescentem minimum. Meson J/psi massam requiescentem 3.0969 GeV/c2, aliquantulum supra massam requiescentem ηc, quae 2.9836 GeV/c2 est, atque vitam mediam 7.2×10−21 secundorum habet. Cuius vita quidem est vita theoretica millies longior.[3]

Burtonus Richter.
Samuel Ting post acroasim apud Kennedy Space Center anno 2010 habitam.

Meson J/psi a duobus gregibus investigatorum separatim inventum est, quorum alius in Centro Acceleratoris Linearis Stanfordiensi, Burtono Richter duce, alius in Laboratorio Nationali Brookhavenensi laborabat, Samuele Ting professore apud MIT duce. Mox autem certiorem facti sunt sese eandem particulam re vera invenisse; itaque ambo greges eorum inventum die 11 Novembris 1974 nuntiaverunt. Momentum huius exitus insequentem in physica energiae amplae? eo tempore progressum tam monstravit quam hae res gestae una Res Novae Novembres appellari coeperunt. Richter et Ting Praemium Nobelianum Physicae anno 1976 acceperunt.

  1. Nomen etiam meson J/ψ aliquando scriptum.
  2. Kapusta, Müller et Rafelski 2003.
  3. Formula:Cite press

Bibliographia

recensere
  • Aubert, J., et al. 1974. "Experimental Observation of a Heavy Particle J." Physical Review Letters 33 (23): 1404–06. Bibcode:1974PhRvL..33.1404A. doi:10.1103/PhysRevLett.33.1404.
  • Augustin, J., et al. 1974. "Discovery of a Narrow Resonance in e+e− Annihilation." Physical Review Letters 33 (23): 1406–08. Bibcode:1974PhRvL..33.1406A. doi:10.1103/PhysRevLett.33.1406.
  • Bobra, M. 2005. "Logbook: J/ψ particl.e" Symmetry Magazine 2 (7): 34. Editio interretialis.
  • Glashow, Sheldon. L., J. Iliopoulos, et L. Maiani. 1970. "Weak Interactions with Lepton-Hadron Symmetry." Physical Review D 2 (7): 1285–92. Bibcode:1970PhRvD...2.1285G. doi:10.1103/PhysRevD.2.1285.
  • Kapusta, Joseph I., Berndt Müller, et Johann Rafelski. 2003. Quark-Gluon Plasma: Theoretical Foundations: An Annotated Reprint Collection. ISBN 9780444511102. Google Books.
  • Yao, W.-M., et al. (Particle Data Group). 2006. "Review of Particle Physics: Naming Scheme for Hadrons." Journal of Physics G 33 (1): 108. arXiv:astro-ph/0601168. Bibcode:2006JPhG...33....1Y. doi:10.1088/0954-3899/33/1/001. PDF.