The Merchant of Venice ('Mercator Venetus') est comoedia Gulielmi Shakesperii, anno fere 1598 docta, in quarto anno 1600 edita, et in editione in folio (titulo Mr. William Shakespeares Comedies, Histories & Tragedies) anno 1623 complexa.

Sala (Shylock) in Gulielmi Shakesperii Mercatore Venetiano (Herbertus Beerbohm Tree histrio a Carolo Buchel anno 1914 pictus)

In fabula praeclare prodit vir Iudaeus nomine Sala (Shylock),[1] cuius persona quaestionem antisemitismi movet.

Argumentum

recensere

Bassanius, adulescens Venetus, Belmont proficisci cogitat Portiam, heredem pulchram et opulentam, in matrimonium petiturus. Antonium amicum, qui mercator est, rogat, ut tria milia ducatorum sibi det, quibus iter trium mensium suscipere possit. Antonius autem, quippe cum suam rem pecuniariam male gesserit, a Sala, faeneratore Iudaeo, pecuniam desideratam mutuari cogitur. Salam autem taedet Antonii, quod iste eadem hebdomada sese adspuerit. Itaque hanc ponit mutuandi condicionem: Antonium, si pecuniam quam mutuatus sit ad diem praestitutam reddere non potuerit, Salae libra carnis ex suo corpore dempta remunerari debere.

Bassanius Antonium tam periculoso pacto adsentiri non vult. Antonius tamen liberalitatem faeneratoris, quod usuram non petat, miratus pacto subscribit. Accepta summa pecuniae Bassanius Belmont proficiscitur una cum Gratiano altero amico.

 
Portia a Henrico Woods anno 1888 picta.

In Belmont domus Portiae procis abundat, quamquam pater eius hoc munus ambiguum omnibus procis testamento stipulavit: ex tribus cistulis unam eligere debeant, quarum una ex auro, altera ex argento, tertia ex plumbo est; unum quemque procorum, ut Portiam in matrimonium ducere sibi liceat, spondere debere; sin autem rectam cistulam eligere ei non contingat, fore, ut reliquum vitae sine uxore vivat. Qui speciem cistulae transpexerit, imaginem Portiae cum permissu matrimonii inveniet. Postquam Maroci et Aragoniae principes male eligunt, Bassanius sua vice feliciter capsulam plumbeam eligit. Ceteris duabus capsulis cavillosae insunt sententiae.

Venetiis autem omnes naves mercatoriae Antonii mari evanescunt, nec ille debitum solvere potest. Sala ardentius quam antea remunerationem exspectat, nam Jessica filia ex domo una cum viro Christiano Laurentio, ut ad fidem Christianam convertatur, effugit. Jessica enim magnam partem bonorum Salae secum prehendit. Sala syngrapham appellans Antonium in iudicium deducit.

Bassanius litteris certior fit Antonium debitum Salae solvere non posse. Itaque sollemni ritu cum Portia coniungitur, et Gratianus cum Nerissa pronuba. Deinde Bassanius et Gratianus protinus Venetias proficiscuntur, ut pecunia a Portia accepta debitum Antonii reddere possint. Sed Portia et Nerissa, clam coniuges, Patavium proficiscuntur, ut a Bellario advocato, Portiae consobrino, consilium petant.

In aula ducis Venetiarum Sala duplicem summam pecuniae (sex milia ducatorum) a Bassanio praebitam respuit, nam tanta ira in Antonium accenditur, ut potius carnem huius exsecari malit. Dux autem in incerto est, nam ex una parte Antonium servare velit, ex altera timet, ne ancipiti praeiudicio se periclitetur. Itaque causam ad Balthasar, iuvenem "doctorem legis" transfert. Balthasar re vera Portia est occulto habitu, adiuvante Nerissa.

Portia celebri sermone suo (IV.1.185) a Sala clementiam expetit, sed hic postulato suo pertinax est. Quae cum ita sint, iudex Salae permittit, ut libram ex corpore Antonii exsecet. Cum Sala in eo est, ut corpus Antonii cultro sauciet, Portia errorem in pacto latentem revelat. Ex syngrapha Salae nihil nisi carnem ex Antonio amovere liceat, non sanguinem. Sala, si forte aliquid sanguinis Antonii profundat, divitias suas e lege Veneta amittat.

Actione amissa Sala se ad remunerationem pecuniariam adcommodat, sed postremo ne pecuniam quidem recipere potest. Dicit enim Portia, incognita, nihil solvi debere, nam ob caedem adtemptatam Salae bona in duas partes dividenda sint: dimidium ad rem publicam confiscandum, dimidium ad Antonium. Praeterea vita Salae ex clementia ducis pendet, sed mox dux eius miseretur. Antonius parvam tantum partem Salae reditus sibi quaerit, et post mortem huius omnia bona ad Laurentium et Jessicam transferri vult. Antonii rogatu dux dimidium in publicum addictum Salae reddit ea condicione, ut ad fidem Christianam se convertat testamentoque bona sua Laurentio et Jessicae leget.

De fontibus fabulae

recensere

Fons principalis Shakesperii fuit Il Pecorone, brevis fabula Italiana a domino Ioanne Fiorentino facta, unde prodit narratio de mercatore Christiano, qui magnam summam pecuniae mutuatur a faeneratore Iudaeo, qui, cum mercator pecuniam reddere non possit, libram carnis ex corpore debitoris exsectam petit. Hic quoque fons est argumenti causidicalis, quo Iudaeo ius sit libram carnis, nec unam quidem guttam sanguinis, ex corpore mercatoris obtinendi.

Narratio de libra carnis etiam in Alexandri Silvayn The Orator, libro a Lazaro Pyot ex lingua Francorum anno 1596 translato invenitur. Ibi etiam Iudaeum invenimus explicantem, cur post moram remunerationem pecuniariam abnuat, et reprehendentem Cristianos, qui, cum servis haereant, Venetiis moralitatem duplicem habeant. Quae res in Il Pecorone non inveniuntur.[2] In Antonii Munday fabula Zelauto (1580) faenerator non libram carnis sed oculum dextrum debitoris petit. Hoc loco etiam huiusmodi aperitur rerum conversio, in qua filia ex domo effugit cum iuvene Christiano. Idem fere accidit in Christophori Marlovii fabula The Jew of Malta (1589/90).[3]

Argumentum trium capsularum vetus fabula populi est, quod inter alia in Gestis Romanorum invenitur, ineunte saeculo XIV memoriae traditis. Gesta a Wynkyn de Worde fere anno 1512 Anglice reddita sunt.[4] Quod argumentum etiam invenitur in Ioannis Gower Confessione amantis (circa 1386-1393) et in ​​Iohannis Boccacii Decameron.[5]

De Iudaeis apud Shakesperium

recensere

De Iudaeis sanguisugis avaris Christianorumque adversariis fabulae foedae in omnibus nationibus Occidentis Christianae diffusae sunt, sive Iudaeos omnino habebant sive non. Exemplo sit Barabas, persona conspicua in Christophori Marlovii The Jew of Malta, omnium scelerum machinator et furcifer domiandi cupidus. Necessitudo inter Salam et Jessicam filiam apud Shakesperium similis est necessitudini, quae est inter Barabam et Abigail filiam in opere Marlovii.

Cum Anglia una esset ex terris, ex quibus homines Iudaeae fidei ab anno 1290 expulsi erant, veri simile non est Shakesperium ipsum eiusve spactatores umquam in Iudaeos suam fidem colentes incidisse, nam plurimis eius temporis Anglis homo Iudaeus figura mythica et fabulosa erat, licet eo tempore Londinium domicilium esset paucorum coetuum Iudaeorum, plerumque in religionem Christianam conversorum. Ex his unus erat Rodericus Lopes, reginae medicus personalis Portugallicus, accusatus, quod veneficio Elisabethae I anno 1594 interesset. Iudicium et publicum supplicium Roderici Lopes animum Shakesperii (et Marlovii) moverunt ad eligendum argumentum ad Iudaeos pertinens.[6]

Pelliculae

recensere
  1. Shylock nomen Iudaeum non est. Sunt, qui in Shylock nomen q.e. Sala (Šélaḥ, שלח) adgnoscant, quod in libro Genesis legitur. Halio 1994: 23. Hic Sala utimur declinandi causa.
  2. Muir 1977: cap. 14.
  3. Muir 1977: 88.
  4. Muir 1977: 89; Smith 2002: 288.
  5. Smith 2002: 288-89.
  6. Yaffe 1999; Schabert 2009: 407.

Bibliographia

recensere
  • Dickson, Andrew (2016) Patrick Stewart on Shylock: 'I should have been arrested for overacting'. The Guardian (22 Augusti)
  • Goldstein, David B. (2012) Failures of Eating in The Merchant of Venice. Shakespeare et les arts de la table: Actes du congrès organisé par la Société Française Shakespeare les 17, 18 et 19 mars 2011, ediderunt Pierre Kapitaniak, Christophe Hauserman, Dominique Goy-Blanquet. (OpenEdition Journals, 2012 ~)
  • Halio, Jay L. (1994) The Merchant of Venice. Oxford University Press.
  • Muir, Kenneth (1977) The Sources of Shakespeare's Plays. Routledge.
  • Schabert, Ina (2009) Shakespeare-Handbuch. Die Zeit, der Mensch, das Werk, die Nachwelt. Quinta editio recensa et amplificata. Kröner.
  • Smith, Rob (2002) Cambridge Student Guide to The Merchant of Venice. Cambridge University Press.
  • Yaffe, Martin D. (1999) Shylock and the Jewish Question. The Johns Hopkins University Press.


The Merchant of Venice : Index personarum
 
Gulielmus Shakesperius

Dux Venetiarum · Princeps Maroci et Princeps Aragoniae, Portiae proci · Antonio, mercator Venetus · Bassanio, Antonii cognatus et amicus · Solanio, Salerio et Gratiano, amici Antonii et Bassanii · Lorenzo, Iessicae amator · Shylock, Iudaeus dives · Tubal, Iudaeus amicus Shylock · Lancelot Gobbo, famulus Shylock · Gobbo, huius pater · Leonardo, Bassanii famulus · Balthazar et Stephano, Portiae famuli
Portia, haeres dives · Nerissa, Portiae famula · Jessica, filia Shylock
Magnifici Veneti, iudices, carceris custos, ministri et famuli