Wikidata Antonius Munday
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1560; Londinium
Obitus: 10 Augusti 1633; Londinium
Patria: Anglia

Antonius Munday (1560-1633), vulgo Anthony Munday fuit scriptor efficax Angliae Tudorianae. Plus quinquaginta annis suam artem scriptoriam exercuit et plus octoginta opera exaravit, ex quibus multa plus quam semel edita sunt. Fabularum libellorumque scriptor, interpres, historicus, poeta, spectaculorum editor, nuntius regius, nec non speculator: quae disparilitas operum unius hominis. Sed haec omnia Antonius Munday factitasse videtur.

Anno 1580 librum Zelauto inscriptum divulgavit, opus maturum Antonii Munday, qui suo calamo victum adquirere cogitabat. Quod opus non solum stilo Ioannis Lyly inpulsum est, sed etiam elementa complectitur amoris aulici, gestorum equestrium, idylliorum pastoralium. Zelauto, heros Mundaianus, a patre petit, ut se per annos sex in peregrinationem exire sinat. Sexto anno peregrinationis venit in Siciliam et iter in interiorem partem faciens Astraepho eremitae occurrit. Pugnant, et Zelauto vitam rogare cogitur. Quod ei conceditur ea quidem condicione, ut de peregrinatione sua narrans Astraephum oblectet. Tres tantum narrationes libro continentur, et plures in sequenti volumine promittuntur, quae quidem numquam divulgatae sunt.

Prima fabula, quomodo Zelauto et socius eius a latronibus impugnentur, describitur: nam interficitur socius eius, et Zelauto pecunia et veste spoliatur. Reptat ad tabernam, ubi patrona ei consulit. Deinde Zelauto mercatoribus quibusdam Anglicis occurrit, cum quibus in Angliam proficiscitur, ubi Elizabethae reginae aditum obtinet et aliqua spectacula adsequitur. Regina candentibus verbis laudatur. Hoc capitulum finem habet in fabula, qua de bellatrice narratur, quae equitem pulchritudinem reginae detrectantem superat. Altera narratio in Turcia sita est, ubi Zalauto, ut dominam Christianam liberet, contra filium sultani armis contendit. Fabula finem habet, cum pernoctantibus cena et cubili opus est. Dehinc mane Astaephus scriptum dat Zalautoni legendum. Quod igitur fit tertia fabula, quae exemplo est aulici amoris. Qua in fabula eventa Veronae posita sunt. Narratur de Strabino iuvene amore Corneliae capto, quam iam pater promisit Truculento faeneratori veteri. Multum disputatur de doloribus amoris, qui viris ingenuis patiendi sint, et de crudelitate mulierum, quae favorem suam denegent. Quam tamen querimoniam Cornelia facile refutat: commemorat enim multas esse difficultates mulieribus tolerandas in societate masculino dominatui subiecta. Quae fabula notabilis est condicione debitori posita: qui pecuniam mutuatam reddere non possit, dexterum amittet oculum. Itaque sententiis iudicum Truculento faeneratori hac uti poena licet — dummodo ne unam quidem guttam sanguinis ex debitore effundat.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana