Maximus Horkheimer
Maximus Horkheimer (natus Stuttgarti die 14 Februarii 1895; Norimbergae die 7 Iulii 1973 mortuus) fuit philosophus Germanicus. Alma mater sua est Universitas Ioannes Wolfgang Goethe Francofurtensis. Studium de psychoanalysi et sociologia Marx more criicae conatus est et anno 1944 opus "Dialektik der Anklärung" (Dialectica illuminationis) cum Theodoro Adorno scripsit.
Vita
recenserePater eius fabricam possidebat et filius anno 1911 scholam reliquit, ut ibi tirocinium faceret. Anno 1917 miles Belli Orbis Terrarum I conscriptus est. Anno 1919 testimonium maturitatis accepit. Ab anno 1919 Monaci, Friburgi atque Francofurti ad Moenum philosophiae studebat. Anno 1922 doctor promotus est. Ab anno 1930 eiusdem universitatis professor fuit. Cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Horkheimer patriam reliquit et in Universitate Columbiae professor fuit. Anno 1949 Horkheimer Francofurti ad Universitatem rediit. Et pessimismo Arthuri Schopenhauer insipratus est.
Lege etiam
recensere- Schmidt, Alfred, et Norbert Altwicker, eds. 1986. Max Horkheimer heute: Werk und Wirkung. Francofurti ad Moenum: Fischer Taschenbuch. ISBN 3-596-26559-2.
- Wiggershaus, Rolf. 1998. Max Horkheimer zur Einführung. Hamburgi: Junius. ISBN 3-88506-977-6.
Nexus externi
recensere- Opera Maximi Horkheimer aut de Maximo Horkheimer apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Archivum Horkheimer apud universitatem Francofurti
- De Maximo Horkheimer in philolex
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |