Mauricius vulgo Moritz Nussbaum (natus die 17 Decembris 1850 Warburgi, mortuus die 17 Ianuarii 1924 Cassellae) paedagogus atque philologus Germanicus fuit.

Mauricius Nussbaum, circa annum 1900
Domus Nussbaum Warburgi, via Klockenstraße nr 7 (2018)

Moritz Nussbaum e familia decem infantium venit agricolae cuiusdam nomine Henrici Nussbaum, qui pueritiam media in urbe peregit: namque eorum domus iam circa annum 1500 constructa familiae fuit ex anno 1736. Sed ex anno 1850 fortunae decrescebant; attamen Mauricius eruditione optima frui potuit Warburgi in nobili Gymnasio Mariano. Annis inter 1870 et 1872 philologiae classicae Monaci studuit antequam Gottingam peteret. Ibi doctoratu laureatus est dissertatione de Flavio Iosepho pacta. Quam laudibus extulit Aemilius Schürer theologus in recensione quadam.[1]

 
Familiares Argentoratum visuri, circa annum 1904

Absolutorium studiosi nactus magister linguarum Latinae et Theodiscae necnon historiae creatus est in Alsatia, primo Tribus Tabernis et postea Mulhusiae. Denique anno 1886 ei venia disciplinarum Argentorati faciendarum concessa est. Ida Koppel ei nupsit, quae infantes tres peperit hos: Robertum, Mathildam et Henricum. Argentorati titulo professoris coronatus est.

Anno 1919, cum Alsatia pars Franciae declarata est, regio officialibus multis linquenda erat. Itaque die 20 Maii 1919 Mauricius cum uxore Warburgum revenit in domo patria habitaturus. Anno 1922 ambo Cassellam ierunt ubi Mauricius naturae concessit. Sepultus est in sepulcreto Iudaico Warburgensi.

Ida Nussbaum die 30 Augusti 1943 mortem sibi conscivit postquam filius Robertus in carceralibus nazisticis Sachsenhausen (apud Arausionis castrum) necatus est. De Henrici sorte autem nihil notum factum est.

Diurnarius atque scriptor politicus illustrissimus Petrus Scholl-Latour filius Mathildae Nussbaum (quam in matrimonium duxit Otho Conradus Scholl) fuit et nepos Mauricii Nussbaum. De isto viro in autobiographico opere anno 2014 edito narravit.[2]

  • Mauricius Nussbaum: Observationes in Flavii Josephi Antiquitates Lib. XII. 3 – XIII. 14, dissertatio, Warburgi 1875 (Digitalisat).

Bibliographia

recensere
  • Westfalen-Blatt (Warburg): Jüdischer Doktor mit Warburger Wurzeln, Warburgi, die 6 Novembris 2021
  • Peter Scholl-Latour: Mein Leben. Cum epilogo Corneliae Laqua. (autobiographia post mortem auctoris edita) C. Bertelsmann, Monaci 2015, ISBN 978-3-570-00508-8.
  1. Emil Schürer, Theologische Literaturzeitung 1, 1876, p. 332–334 (in interrete hic).
  2. Meine Mutter (…) war die Tochter eines Straßburger Studienrates für antike Sprachen, der angeblich fähig war, die langen Gesänge der „Ilias“ und der „Odyssee“ im griechischen Urtext frei vorzutragen.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mauricium Nussbaum spectant.